Ricardus (comes Cornubiae)
E Vicipaedia
Ricardus, comes Cornubiae (natus die 5 Ianuarii 1209 in Winchester - obiit die 2 Aprilis 1272), filius alter natu regis Angliae Ioannis sine terra, fuit ab anno 1257 usque ad annum 1272 Rex Germanorum, non sine controversis; eodem enim tempore Alphonsus X sapiens Castellae electus erat.
Ricardus ter uxores duxit, nominatim:
- mense Martio 1231 Isabella (filia Guillelmi Marescalli), e qua genuit:
- Henricus (1235-1271)
- Ioannes, Isabella et Nicolaus, mortui infantes
- die 23 Novembris 1243 Sanchia (filia Raimundi Berengarii IV comitis Provinciae), e qua genuit:
- Edmundus (1249-1300)
- filia et filius, hic mortuus infans, nominibus incertis
- die 16 Iunii 1269 Beatrix de Falkenburg
E paelece Ioanna de Valletort filium genuit Ricardum, ex alia paelece filium Gualterium. An Ricardus "frater comitis Cornubiae", qui iuxta Berwick anno 1296 interfectus est, is filius nothus sit, non liquet.
Nexus externi [recensere]
- "Richard" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |