Roman numeral 10000 CC DD.svg

Resistentia electrica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Electrona (caerulea) in crystallo metallico (rubro) fluentia, depicta secundum theoriam primitivam a Paulo Drude creatam qua atomi metallicae velocitatem electronum affluxi ad dextram impedunt.

Resistentia electrica[1] dicitur magnitudo vehementiae qua elementum electronicum quoddam fluxionem electricam impedit. In Systemate Unitatium Internationali, resistentiae unitas est ohmium (symbolum Ω). In restitoriis, quibus commune in circuitibus electricis utuntur, resistentiae inter unum et milionem Ω habentur.

Mensura et Definitio[recensere | fontem recensere]

Resistentiae unitas nominatur "ohmium," de nomine Georgii Simonis Ohm (1789–1854), investigatoris qui restitorii resistentiam R definivit sicut tensio electrica V a fluxione electrica I divisa:[2]

R = \frac{V} {I}\,

vel aequivalenter

\,V = I R

ubi I est amperiis, V est voltiis, et R est Ohmiis.

Resistivitas[recensere | fontem recensere]

Materiae resistivae exemplum contactis electricis utrimque, aream A et longitudinem L monstrans.

Resisistivitas[1] est materiae proprietas independens geometriae. Sua unitas est ohmium-metrum (symbolum Ωm). Elementi electronici resistentia, quae manifeste in sua resistivitate geometriaque pendet, datur via[2]

R=\frac{\ell}{A}\rho

ubi \rho est materiae resistivitas, \ell est materiae longitudo, et A area contacti[3] sua (vel materiae latitudo a altitudine multiplicata). Ita resistentia est duplex filo de longitudine duplice, triplex triplice.

Superconductra sunt materiae cuius resistivitas est exactiter zerum, conductra cuius resistivitas est circiter 10-8 Ωm, insulatra cuius resistentia est circiter 10+16 Ωm, et semiconductra cuius resistentia est inter ~10-8 Ω m et ~10+16 Ω m.

Materiae ohmicae et anohmicae[recensere | fontem recensere]

Ohmica est quaelibet materia cuius resistentia R sit constans. In talibus materiis, tensio duplex duplicem fluxionem electricam producit, triplex triplicem; sed multae materiae, exempli gratia semiconductra et superconductra, manifeste non sunt ohmica, et dicuntur igitur anohmica.

Quamquam fluxiones in materiis anohmicis non sunt tensioni electricae proportionales, ad definire resistentia etiam formula R = V/I utimur. Nunc, tamen, resistentia R non est constans, sed est functio fluxionis electricae, id est: R = R(I).

Conductantia[recensere | fontem recensere]

Conductantia G est quantitas reciproca quae materiae resistentiam R indirecte quoque micat, definita secundum

G=\frac{1}{R}

Conductantiae unitas est reciprocus ohmii vel "Siemens" (olim mho, quo verbo litterae ohmii invertuntur), de nomine Ernesti Werner von Siemens (1816–1892). Similiter, conductivitas dicitur quantitas reciproca resisitivitatis:

\sigma = \frac{1}{\rho}

sic ut

G=\frac{A}{\ell}\sigma.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. 2.0 2.1 H. D. Young, R. A. Freedman, et A. L. Ford, University Physics with Modern Physics, undecima editio (San Francisco: Pearson Education, 2004).
  3. Contactum dicitur ubi unio elementi electronici et fili conductralis fit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]