Regalianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antoninianus Sulpiciae Dryantillae, uxoris Regaliani usurpatoris

Regalianus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 260 vel 261) fuit dux militaris et usurpator Romanus. Regalianus anno 260 legatus Augusti pro praetore Illyrici erat, qui feliciter contra Roxolanos barbaros certaverat. Postquam Valerianus a Sapore I rege Persarum captus est, in Moesia Regalianus purpuram sumpsit, militibus reliquis Ingenui usurpatoris, qui paulo antea a Gallieno victus erat, adiuvantibus. Suo nomine et suae uxoris Sulpiciae Dryantillae etiam nummos cussit. Primo Sarmatas vicit, deinde a Gallieno victus militibus suis necatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 223-224