Reductio ad Hitlerum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Reductio ad Hitlerum genus quoddam vitiosae probationis nominatur, quo sic concluditur: "Hoc vel illud respuendum est, quippe cui Adolfus Hitler faverit," vel "Haec vel illa sententia necessario falsa est, siquidem ab Hitlero est probata." Cuius modi captionibus hominum vulgo sat facile imponitur; est enim commune illud Hitleri odium tam vehemens, ut homines plerique, quidcumque aliquo modo ad illum pertinere videatur, statim ac temere damnare soleant.

Locutio "reductio ad Hitlerum" primum anno 1950 a Leo Strauss philosopho adhibita est, qui in Academia Sicagensi politicen publice docuit. Alluditur, ut apparet, ad artis dialecticae vocem quae est "reductio ad absurdum." Huc attinet etiam "argumentum ad Nazistam," ut vocatur, quo quis Nazistarum facta vel dicta ad sententiam aliquam infirmandam in medium profert.

Vitium talium "reductionum" hoc pacto patefieri potest : non eo nomine damnantur Hitleri sententiae ac facinora, quia Hitleri fuerint, at potius ipse Hitlerus ea causa damnatur, quod istius modi nefaria vel fecerit vel dixerit.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Quomodo tales captiones repelli queant, hoc colloquio demonstratur :

A: Damnanda est doctrina illa critica, quae "deconstructionismus" audit, quia Paul De Man Nazismo olim favit.
B: At censuit etiam De Man, ut legi, esum holerum ad valetudinem conducere. Oportebit te igitur ab holeribus posthac abstinere.

En exempla similia:

  • Hitlerus vias expeditas autocineticas (vulgo: Autobahnen) muniendas curavit ; tales igitur viae sunt perniciosae.
  • Hitlerus pinxit tabulas ; proinde pictores pro scelestissimis hominibus sunt habendi.
  • Delectabatur canibus Hitlerus ; itaque canes alere domi est nefarium.

Sane multi sunt tyranni, scelesti, phrenetici quorum factis ad similes captiones fingendas abuti liceat—ut puta si quis "reductione ad Stalinum" adhibita pueros propterea esse strenue verberandos asseruerit, quod Stalinus lege sanxit ne parvuli vapularent, vel argumento ad Cromwellem reducendo non minus nefarium esse symphoniis delectari concluserit, quam Hibernos ad internecionem caedere.

Godwinii lex[recensere | fontem recensere]

Propter frequentissimum in colloquis interretialibus talium probationum abusum, lata est anno 1990 illa "Godwinii lex," quae sic habet : "Quo longius in interretio disputatio aliqua producitur, eo veri similius fit, Hitleri mentionem ab aliquo iri prolatum."

Vide etiam[recensere | fontem recensere]