Rebecca Hammond Lard

E Vicipaedia
Rebecca Hammond Lard.

Rebecca Hammond Lard (nata Rebecca Hammond; 7 Martii 177228 Septembris 1855) fuit doctor et poetrix, a nonnullis iudicibus litterariis prima Indianae poetrix appellata.[1][2][3] Sua poesis vitas primorum colonorum in Indiana[3] et Monte Viride habitantium tractat.[4] Sua opera plerumque religiosa sunt, in contemplatione versata, sed eorum consilia partim ex Bucolica et Georgica Vergilii extrahi dicuntur.[5] Ea pro On the Banks of the Ohio innotuit, primo poemate longo in Indiana ducto.[1]

Poesis[recensere | fontem recensere]

Miscellaneous Poems a Domina Composita, sua prima poematum collectio, in 143 paginis consistit, primum a David Watson in vico Woodstock anno 1820 prolata, nomine Miscellaneous Poems on Moral and Religious Subjects by a Lady,[6] Iabez Delano Hammond fratri dicata.[7] Themata horum poematum, ex observationibus rerum naturae deducta, saepe sunt pulchritudo, mors, sensus.[3]

On the Banks of the Ohio, poema Lardianum paginorum tantum duodecim anno 1823 prolatum est ut libellus et a multis magazinis et actorum diurnis iterum impressum est.[2][8][9] Quod poema fuit primum poema in Indiana impressum.[1] Poeta his in versibus de terrestre regionis prospectu et pulchritudine naturae tutae dicit; indigenas autem periculosos habet.[3]

Hic est pars poematis "On the Banks of the Ohio."[3]

Verba Anglica Verba Latine reddita

    The power that form’d the hills and spread the plain
    And bade the rivers roll towards the main
    By the same fiat gave this clime to rise
    And bloom in splendour ‘neath the western skies
    Crown’d with his richest gifts this favour’d land
    And pour’d his bounties with unsparing hand
    Then beasts of prey here found a resting place
    And savage men delighted in the chase.
    No cultering hand improv’d the fertile soil
    But herbs and flowers in wild confusion lay
    And trees umbrageous veil’d the noontide ray.

    Vis quae colles figuravit planitiemque extendit
    et flumina ad pelagus provolvi iussit
    eodem iussu hoc clima fecit ut oriretur
    splendideque sub divo occidente floreret.
    Hanc terram donis copiosissimis ornavit prosperam
    maximaque cum largitate fruges profusius effundit.
    Tum bestiae locum quiete aptum hic reperiebant,
    et indomiti venatione gaudebant homines.
    Nulla manus colens solum feracem corrigebat,
    sed herbae floresque inculti confuse iacebant,
    et umbraticae radios meridiei texebant arbores.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Miscellaneous Poems on Moral and Religious Subjects (1820)
  • The Banks of the Ohio (1823)

Nexus interni

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Fred D. Cavinder, The Indiana Book of Records, Firsts, and Fascinating Facts (Indiana University Press, 1985), 28
  2. 2.0 2.1 "Indiana Authors". Wabash Carnegie Public Library .
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 "Rebecca Hammond Lard (Laird)". Our Land, Our Literature. Virginia B. Ball Center for Creative Inquiry .
  4. "Women and Family Life". Vermont.gov .
  5. J. E. Goodrich, "Vermont Literature," The Vermonter, a state magazine (October 1903), 73.
  6. G. Laderman, "Poetry by Women in English: 1773–1863" (Novi Eboraci: Zita Books, 21 Ianuarii 2004); situs accessus 16 Novembris 2013.
  7. Marcus Davis Gilman, Bibliography of Vermont (Free Press Association, 1897) 150–151; situs accessus 16 Novembris 2013.
  8. Marcus Davis Gilman, Bibliography of Vermont (Free Press Association, 1897) 150–151; situs accessus 16 Novembris 2013.
  9. G. Laderman, "Poetry by Women in English: 1773–1863" (Novi Eboraci: Zita Books, 21 Ianuarii 2004); situs accessus 16 Novembris 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]