Randall Jarrell

E Vicipaedia

Randall Jarrell (6 Maii 191414 Octobris 1965) fuit poeta, iudex litterarius, auctor librorum puerilium, commentariorum scriptor, mythistoriarum scriptor Americanus, atque undecimus Consultans in Poesi Bibliothecae Congressionali, in munere quod nunc nomen Poeta Laureatus Civitatum Foederatarum fert.

Vita[recensere | fontem recensere]

Jarrell Nasburgi Tennesiae natus est. Scholam Superiorem Hume-Fogg frequentavit, ubi se "teniludo exercuit, primas partes in nonnullis ludis scholasticis egit, et cursum criticum coepit commentariis satiricis in magazina scholastica prolatis.[1][2] Gradum baccalaureatum ab Universitate Vanderbiltensi anno 1935 accepit. Cum discipulus iam esset, The Masquerader (iocosam discipulorum magazinam) edidit, manum teniludii duxit, in Phi Beta Kappa fraternitatem honorariam receptus est, gradumque magna cum laude accepit. Ibi litteris studebat, doctus praecipue a Roberto Penn Warren, qui eius criticismum primum protulit, Allen Tate, qui eius poemata primum protulit, et Ioanne Crowe Ransom, qui primum munus magistri in compositione Anglica pro discipulis primi anni in Collegio Kenyoniano Gambier in oppido Ohiensi ei dedit. Quamqum hi magistri omnes Agrarianis Meridianis, motu conservatismo, penitus implicabantur, Jarrell ipse Agrarianus non factus est: "Jarrell—Marxicus et Audenicus—"suorum magistrorum iudicia litteraria amplectabatur dum eorum iudicia politica reicebat."[3][4] Gradum A.M. in Anglica apud Vandebilt anno 1937 accepit, thesem de vita et opera A. E. Housman incipiens (quam anno 1939 confecit).

Cum Vanderbilt pro Collegio Kenyon in Ohio eodem anno relinqueret, nonnulli eius discipulis fidelibus, inter quos Jarrell, eum ad Kenyon secuti sunt. Jarrell Anglicam biennio docuit, manui tennisiae suasit, et munus professoris habitantis sustinuit in dormitorio baccalaureato quod scriptores futuros condidit Robie Macauley, Petrum Taylor,[5] et poetam Robertum Lowell. Lowell et Jarrell amici et pares usque ad mortem Jarrellianam manserint: apud Paulum Mariani, biographum Lowellianum, "Jarrell fuit primus homo suae aetatis quam sincere reveritus est"[6] ob eius candorem et confidentiam, etiam anno aetatis suae 23.[7]

Scriptura[recensere | fontem recensere]

Poesis[recensere | fontem recensere]

De rebus poetae operum, Stephanus Burt eruditus observat: "Poemata optime nota Randall Jarrell sunt poemata belli mundani alterius, poemata de pueris litterarum studiosis et pueritia, et poemata, sicut 'Next Day,' vocibus mulierum longaevarum posita."[2] Burt sic naturam modi poetici Jarrelliani summatim dicit:

Jarrellianae modi proprietates iudicibus litterariis sunt difficiles audire et describere quia poemata lectores potius ad suas personas trahunt, et quia suae potestates propriae saepe ex mimesi orationis oriuntur. Modus Jarrellianus alienationibus respondet quas adumbrat per orationem et conloquia incorporata vel translata, eventus animi motus coniungens intra psychen unius hominis cum actiones loquendi quae inter personas fieri possunt. . . . Modus Jarrellianus sensu nititur solitudinis et intersubiectivitate quam ut responsum petebat.[8][2]

Blood for a Stranger, sua prima poesis congeries, ab W. H. Auden magnopere mota, anno 1942 prolata est; se autem eodem anno in Corpore Aereo Exercitus Civitatum Foederatarum conscripsit. Sui libri alter et tertius, Little Friend, Little Friend (1945) et Losses (1948), significationem ex experientiis in exercitu magnopere extraxerunt. "The Death of the Ball Turret Gunner" lyrica brevis, est suum poema notissimum, quod saepe in anthologiis profertur. Militem innocentem et puerilem offert, culpam belli civitati tribuens.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Blood for A Stranger. Novi Eboraci: Harcourt, 1942.
  • Little Friend, Little Friend. Novi Eboraci: Dial, 1945.
  • Losses. Novi Eboraci: Harcourt, 1948.
  • The Seven League Crutches. Novi Eboraci: Harcourt, 1951.
  • Poetry and the Age. Novi Eboraci: Knopf, 1953.
  • Pictures from an Institution: A Comedy. Novi Eboraci: Knopf, 1954
  • Selected Poems. Novi Eboraci: Knopf, 1955.
  • Randall Jarrell's Book of Stories: An Anthology. Selected and with an introduction by Randall Jarrell. Novi Eboraci: New York Review Books, 1958.
  • The Woman at the Washington Zoo: Poems and Translations. Novi Eboraci: Atheneum, 1960.
  • A Sad Heart at the Supermarket: Essays & Fables. Novi Eboraci: Atheneum, 1962.
  • Selected Poems including The Woman at the Washington Zoo. Novi Eboraci: Macmillan, 1964.
  • The Bat-Poet. Picturae Mauritii Sendak. Novi Eboraci: Macmillan, 1964.
  • The Gingerbread Rabbit. Illustratus a Garth Williams. Novi Eboraci: Random House, 1965
  • The Lost World. NY: Macmillan, 1965.
  • The Animal Family. Picturae Mauritii Sendak. Novi Eboraci: Pantheon Books, 1965.
  • Randall Jarrell, 1914-1965. Ed. Roberto Lowell, Petro Taylor, et Roberto Penn Warren. Novi Eboraci: Farrar, Straus, and Giroux, 1968.
  • The Third Book of Criticism. Novi Eboraci: Farrar, Straus & Giroux, 1969.
  • The Complete Poems. Novi Eboraci: Farrar, Straus & Giroux, 1969.
  • Fly by Night. Picturae Mauritii Sendak. Novi Eboraci: Farrar, Straus & Giroux, 1976.
  • Kipling, Auden & Co.: Essays and Reviews, 1935-1964. Novi Eboraci: Farrar, Straus and Giroux, 1979.
  • Randall Jarrell's Letters: An Autobiographical and Literary Selection. Ed. Maria Jarrell et Stuart Wright. Bostoniae: Houghton Mifflin, 1985.
  • Selected Poems. Ed. Gulielmo Pritchard. Novi Eboraci: Farrar, Straus, & Giroux, 1990.
  • No Other Book: Selected Essays. Ed. Brad Leithauser. Novi Eboraci: HarperCollins, 1995.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "practiced tennis, starred in some school plays, and began his career as a critic with satirical essays in a school magazine."
  2. 2.0 2.1 2.2 Stephen Burt, Randall Jarrell and His Age (Novi Eboraci: Columbia University Press, 2002).
  3. Anglice: "embraced his teachers' literary stances while rejecting their politics."
  4. Stephen Burt, Randall Jarrell and His Age (Novi Eboraci: Columbia University Press, 2002).
  5. Hugh McAlexander (1999), "Peter Taylor: The Undergraduate Years at Kenyon," The Kenyon Review, nova series, 21(3/4):43–57.
  6. Anglice: "Jarrell was the first person of [Lowell's] own generation [whom he] genuinely held in awe."
  7. Paul Mariani, Lost Puritan: A Life of Robert Lowell (Novi Eboraci: Norton, 1994).
  8. Anglice: "Jarrell's stylistic particularities have been hard for critics to hear and describe, both because the poems call readers' attention instead to their characters and because Jarrell's particular powers emerge so often from mimesis of speech. Jarrell's style responds to the alienations it delineates by incorporating or troping speech and conversation, linking emotional events within one person's psyche to speech acts that might take place between persons. . . . Jarrell's style pivots on his sense of loneliness and on the intersubjectivity he sought as a response."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Randall Jarrell spectant.