Latinitas bona

Rama I (rex Siamensium)

E Vicipaedia
(Redirectum de Rama I (rex Siamensis))
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Rama I (rex Siamensium)
Res apud Vicidata repertae:
Rama I (rex Siamensium): imago
Nativitas: 20 Martii 1737; Q203370
Obitus: 7 Septembris 1809; Bancocum
Patria: Thailandia

Officium

Munus: Q2304859

Consociatio

Religio: Buddhismus

Familia

Proles: Q1473768, Rama II
Familia: Q691928

Rama Tibodi (nomine primordiali Thong Duang, postea Chao Phraya Chakri et a posterioribus Rama I nuncupatus; natus 1737; mortuus 1809) fuit ab anno 1782 rex Siamensis, primus ille familiae Chakri. Eo anno regem anteriorem Taksin, e regno a ministro Phraya Sanka eiectum, interfici iussit. Rama I novam urbem ad ruinam castelli Francorum Bancoq aedificavit, materiem e ruinis Aiuthiae extractam; ibi palatium et praesidium constituit nomine novo Krung Thep, scilicet "Caput regni caeleste", imposito.

Rama I uxores viginti et novem accepit; filias viginti et quinque, filios septemdecim genuit, inter quos:

  • ex Amarindra (uxore principali, post mortem "regina" nuncupata)
    • Ramam II patris successorem
    • filiam (nomine ignoto) quam in matrimonium duxit rex anterior

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chula Chakrabongse, Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932 (Londinii: Alvin Redman, 1960) pp. 70-116.
  • Dhani (princeps Siamensis), "The Reconstruction of Rama I of the Chakri Dynasty" in Journal of the Siam Society vol. 43 no. 1 (1955).