Rajas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rajas (Sanscrite: रजस् rajas, et रजोगुण rajoguṇa) in philosophia Samkhyana, uná ex sex philosophiae Hinduisticae scholarum, est qualitas (guna) gnavitatis. Fertur res vel homo agilissimus, fervidissimus, cupidissimus habere magnum vel adeo nimium rajas. Rajas discrepatur tamas, qualitati ignavitatis, obscuritatis, pigritiei, et sattvae, qualitati puritatis, claritatis, sanae quietis.

Rajas est vis quae promovet quattuor notiones: (1) actionem, (2) mutationem, (3) perturbationem, et (4) ortum (initium, procreationem). Perturbatio saepe est sensus cum actione novae rei genitae consociatus. Rajas habetur qualitate tamas commodior, et qualitate sattva adversior, fortasse praeter quem "gunas exsuperavit." Fructus rajas ad ultimum est dolor, quamquam eius effectus proximus sit voluptatem sequi.