Raimundus Bernardus Evans

E Vicipaedia
Wikidata Raimundus Bernardus Evans
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Februarii 1915; Salamanca
Obitus: 15 Februarii 2007; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Raymond Bernard Evans

Memoria

Sepultura: Westwood Village Memorial Park Cemetery

Raimundus Bernardus Evans, vulgo Ray Evans (natus in urbe Salamanca Novi Eboraci die 4 Februarii 1915; mortuus 15 Februarii 2007), fuit poeta Americanus, praecipue socius Jay Livingston in confectione canticorum pro pelliculis. Evans usitate verba scripsit; Livingston, musicam; sed Evans etiam fuit musicus.

Evans et Livingston tres Praemia Academiae pro Optimo Cantico Novo abstulerunt: anno 1948 pro cantico "Buttons and Bows" in pellicula The Paleface; anno 1950 pro cantico "Mona Lisa" in pellicula Captain Carey, U.S.A.; et anno 1956 pro cantico "Que Sera Sera" in pellicula The Man Who Knew Too Much ab Alfredo Hitchcock moderato, cantico a Doris Day cantato.[1] Alium canticum popularis quod Evans et Livingston pro pellicula confecerunt est "Tammy," pro pellicula Tammy and the Bachelor (1957) compositum. Nominatum est hoc carmen pro Praemium Academiae pro Optimum Canticum.

Evans et Livingston etiam musicam pro seriebus televisificis, inter quas Bonanza et Mr. Ed, confecerunt. Eorum canticum Christi Natalis, "Silver Bells," pro pellicula The Lemon Drop Kid, Bob Hope ostentanti (1951), nunc factum est acceptissimum illius temporis canticum. Anno 1958, Evans et Livingston nominati sunt pro Praemium Tony pro ludo musico Oh, Captain!.

Evans ipse interdum cum Henrico Mancini, Max Steiner, et Victore Young conlaboravit.

Evans, natus Iudaicus, tandem religione ordinata erravit, quam maiorem violentiae mundi causam appellavit (Bloom 2006).

Evans obiit in urbe Angelopolite anno aetatis suae 92, festo die anniversario quadragensimo secundo mortis Nat King Cole, qui canticum "Mona Lisa" magni fecerat.[2]

Opera apud Broadway[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]