Raginherus Nooms

E Vicipaedia
Wikidata Raginherus Nooms
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1623; Amstelodamum
Obitus: Augustus 1664, 1664; Amstelodamum
Patria: Nederlandia
Navium rimarum obturatio in Ij (Amstelodami)

Raginherus Nooms, notus cognomine Zeeman (Nauta) (vulgo: Reinier Nooms; Amstelodami anno 1623 natus; Amstelodami anno 1664 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et delineator Nederlandicus[1].

Biographia[recensere | fontem recensere]

Reguli fossa (Prinsengracht) et Ecclesia septemtrionalis (Noorderkerk) Amstelodami (1657-1662)

Probabilissime Amstelodami natus[1] et piscatorum filius, primum in nave laboravit, per mare nostrum et secundum Africae litora occidentalia innans[2], negotiationis Nederlandicos gressus praecipuos consequens[3]. Fortasse se ipsum erudiit[3][4] et Lugduni Batavorum anno 1645[1], Londinii[2], Berolini[1] pro rege Friderico[2], Lutetiae de 1650 usque ad 1652, ubi ob patronorum curam advenit et facierum urbanarum marinarumque pictor claruit[2], et Amstelodami a 1652 usque ad 1664 laboravit[1].

Praecipue ruris et urbanas facies, saepe hiemales et italicas, prospectus maritimos, argumenta marina, aedificia atque monumenta perfecit, pigmentis oleariis utens[1]. Etiam chalcographus fuit: tabulas de Lutetia(Le Faubourg Saint-Marcel, Musei Lupariensis prospectus, aulae imago vera), Amstelodami aedificia et portus Nederlandicos sculpsit[2], omnino 170[3]. Hae tabulae inter primas diligenter urbium aedificia reddiderunt et duodevicesimi saeculi numerosorum prospectuum urbanorum antepraecursores fuerunt[3]. Chalcographum Francogallicum Carolum Meryon divino instinctu concitaverunt[3].

Inter opera sua argumenta marina novissima sunt, exempli gratia pictura parva Marine, nunc in Museo Lupariensi, vel Sinus (apud Pinacothecam Nationalem Daniae), in quibus artifex lucis effectus coloratos inter aquam et coelum ostendit et quae a Ludolpho Backhuysen et Gulielmo van de Velde adducuntur[2]. Haec opera ad medii saeculi rationem spectant[3]. Pictura Labronis proelium, autem, positivior est, quae Henrici Vroom opera admonet[2]. Eius facies italicae, ut Portus mediterranei et Sinus italicus, a coloribus intentissimis et luce flava, aerem meridionalem excitante, denotantur[2], et proprium fabulosium exhibet, quod saeculi finis pingendi rationem dramaticiorem praenuntiat[3]. Eius argumentarum marinarum nota est ad singula depingenda cura, operarum nauticarum peritiam indicans: enim saepe nautarum et operariorum navium rimarum obturationem perficientorum negotium cotidianum effigiavit[3].

Eius opera R.Zeeman obsignare consuescebat[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Raginherum Nooms spectant.