Radulphus Vaughan Williams (natus 1872 in vico Down Ampney in Comitatu Glevensi, obiit 1958 Londinii) fuit compositor Anglicus (etiamsi cognomen ei Cambrense erat), qui magnopere studuit colere stylum musicae clare Anglicum, adeo ut per Angliam ruralem peregrinans, velut Hungaricus Bela Bartok per patriam ipsius, collexerit cantus vulgares ex diversis regionibus quibus basi compositionum suarum uteretur. Doctus est Cantabrigiae a Carolo Stanford et Berolini a Maximo Bruch. Etiam colloquium habuit Parisii cum Mauritio Ravel de arte orchestrationis qui, ut ferunt, ducens eum indocilem dimisit. Cum Reverendo Percivallo Dearmer edidit novum hymnorum florilegium English Hymnal nuncupatum quod continebat multos cantus novos ab eo sive compositos sive adaptatos ex aliis fontibus. Novem symphonias composuit et multa opera orchestralia et choralia.
Dramata Musicalia [recensere]
- Hugh the Drover or Love in the Stocks ('Hugo Pecuarius' aut 'Amor in Patibulis) (1910-20)
- Sir John in Love (Dominus Ioannes amans') (1924-28)
- The Poisoned Kiss ('Osculum Venenosum') (1927-29)
- Riders to the Sea ('Equitatores ad Mare') (1925-32)
- The Pilgrim's Progress ('Iter Peregrini')(1909-51)
- The Shepherds of the Delectable Mountains ('Pastores Montium Amabilium')(1921)
- Old King Cole ('Coelius Rex Senex')(1923)
- Job (1930)
Opera Orchestralia [recensere]
- Symphoniae
- Prima symphonia (Symphonia Maritima) (1903-1909)
- Secunda symphonia (Symphonia Londinensis) (1913)
- Tertia symphonia (Pastoralis) (1921)
- Quarta symphonia in Fa minori (1931-34)
- Quinta symphonia in Re (1938-43)
- Sexta symphonia in Mi minori (1946-47)
- Septima symphonia (Symphonia Antarctica) (partim deducta ex musica ad pelliculam Scott of the Antarctic composita)
- Octava symphonia in Re minori (1953-55)
- Nona symphonia in Mi minori (1956-57)