Radiolaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Radiolaria
Taxinomia
Regio: Eukaryota
Regnum: Protista
Phylum: Rhizaria
Classis: Actinopoda
Ordo: Radiolaria

Radiolarium est quislibet protozoorum amoebis similium quod producit testae subtiles ex mineralibus, plerumque cum capsula, qua cellula dividitur in partem interiorem (=endoplasma) et exteriorem (ectoplasma). Nucleus et plurimae organellae in endoplasmate sitae. Ectoplasma tamen repletum spumosis vacuolibus lipidis guttisque, Saepe endosymbiotice cohabitant cum alga (zooxanthella), quae producent magnam partem energiae. praeterea et multa pseudopodia aciformia (cum fasciculis microtubulorum = axopodia) habent, quibus in aqua ferruntur. Vivunt ut zooplankta in toto oceano.

Testae Radiolariorum

Magni momenti sunt fossilia eorum (ut: Actinomma, Heliosphaera & Hexadoridium) quae inveniuntur de aevo Cambrico, unacum prima fauna microtestata (anglice: small shelly fauna) - fortasse etiam praecambria.[1]

Microfossilia e sedimento marini, continens: Radiolaria (sphaerae), spongiorum spiculae, Foraminifera (albae testae minutae) et Foraminifera (testa magna in medio et flavescentes testae (ex harenae granis compositae); diametrum sphaerarum 0.5 mm. (Sedimentum a margine Antarcticae sumptum, Eastern Weddell Sea.

  • Heliozoa carent capsulis centralis et sola producunt squamas & spinas simplices.
  • Polycystinea est classis maior radiolariorum, quae producunt testas silicatas (ut compluria fossilia).
  • Acantharea, producunt testas ex strontio sulfato. Genetice valde affines esse videntur.
  • Radiolaria et Cercozoa in supergrege Rhizaria complexa sunt.

Illustrationes ex opere Kunstformen der Natur (Haeckel 1904)[recensere | fontem recensere]

Per imagines a biologo theodisco Ernst Haeckel pictae Radiolara, Foraminifera et Diatomae aetate Victoriae apud microscopistis propagatae sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Formula:The Rise and Fall of the Ediacaran Biota

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Radiolaria spectant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]