Rachias

E Vicipaedia

Rachias, qui medio saeculo I floruit, primus ex insula Taprobana Romam venit (principe Claudio) legationemque regalem eo duxit, assistente ut videtur Annii Plocami liberto qui nolens, aquilonibus raptus, illam insulam visitaverat. Plinius de geographia insulae a legatis descripta refert, sed etiam de limitibus Sericae a patre Rachiae frequentatis:

Nobis [de Taprobane] diligentior notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula advectis ... [Rex] sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit, principe eorum Rachia ...
Iidem narravere latus insulae quod praetenderetur Indiae X stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes Hemodos Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; patrem Rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare, ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. Cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur et quare.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.