Quo vadis (pellicula anni 1951)

E Vicipaedia
Petrus Ustinov in pellicula Neronem imperatorem agit.

Quo vadis est pellicula Mervyn LeRoy moderatoris cinematographici anno 1951 edita, quae posita est in Quo vadis libro Henrici Sienkiewicz anno 1896 divulgato.

Narrat de Imperio Romano annorum 6468 p.C.n., in quibus imperator exercitús, ficticiosus M. Vinicius (Robertus Taylor) amore capitur Lyciae (Deborah Kerr), fidelis Christianae et paulatim fidem Christianam cognoscit. Eodem tempore Nero (Petrus Ustinov) Romam adurendum curat et Christianos incendii accusare coepit.

Nomen et pelliculae et libri ex eo sequitur, quod Petrus in Evangelio Petri rogavisse fertur "Domine, quo vadis?", cum obviam Iesu veniret in Via Appia; Iesum autem respondisse: "Romam vado iterum crucifigi."

Primum Elisabetha Taylor destinata erat partibus Lygiae et Gregorius Peck partibus M. Vinicii, sed postea Kerr et Taylor substituti sunt in eorum locos.

Partes principales[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Quo vadis? in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)