Quintus Volusius Saturninus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Volusius Saturninus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit. Pater eius Lucius Volusius Saturninus consul suffectus anni 3 et postea praefectus urbi erat. Ipse Quintus a Claudio inter patricios adlectus anno 56 consul ordinarius factus est. Eo anno pater grandaevus mortuus est et filius laudationem funebrem habuit. Quintus tribus collegiis sacerdotum interfuit: sodalibus Augustalibus, sodalibus Titiis, fratribus Arvalibus. Anno 61 legatus Augusti pro praetore Belgicae ad censos agendos cum Tito Sextio Africano, consule suffecto anni 59 et Marco Trebellio Maximo, consule suffecto anni 56 in Galliam missus est. Ibi de primo loco legationis iurgaverunt[1]. Duos filios habuit Lucium Volusium Saturninum, consulem ordinarium anno 87 et Quintum Volusium Saturninum, consulem ordinarium anni 92[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIV 46
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 324


Antecessores:
Nero Claudius Caesar Augustus et Lucius Antistius Vetus
Consul
56
cum
Publio Cornelio Lentulo Scipione
Successores:
Nero Claudius Caesar Augustus II et Lucius Calpurnius Piso