Quintus Petillius Cerialis Caesius Rufus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Petillius Cerialis Caesius Rufus (natus circa annum 30, mortuus post annum 74) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Patria eius Italia, fortasse Umbria erat. Ex gente Caesia in familiam Petilliam adoptatus est. Uxor eius ab anno 60 Flavia Domitilla, filia Vespasiani imperatoris fuit, ut multi credunt[1]. Uxor ante annum 69 mortua est[2]. Filii eius Quintus Petillius Firmus et Quintus Petillius Rufus, consul II ordinarius anni 83, erant[3]. Etiam filiam Flaviam Domitillam habuerunt, quae Tito Flavio Clementi consobrini nupsit et postea Sancta a Christianis venerabatur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 60/61 legatus Legionis IX Hispanae in Britannia Gaio Suetonio Paulino duce cladem in pugna contra Britannos, quos Boudicca regina duxit, accepit[4]. Anno 69 Cerealis necessarius Vespasiani a Vetellio imperatore obses comprehensus est, sed postea fugit[5]. Cum aliis ducibus Flavianae partis in Romam iter fecit, sed proelio equestri victus est[6]. Post victoriam Vespasiani anno 70 consul suffectus creatus est et legatus Legionem XIV Geminam in Batavos rebellantes duxit et eorum duces Gaium Iulium Civilem et Iulium Classicum apud Castra Vetera vicit[7]. Domitianum Caesarem, qui imperium a Ceriali poscebat, recusavit[8]. Tum cum Batavis de pace agebat, sed hoc loco pars, qui superest Hitoriarum Taciti, finita est[9]. Anno 70 vel 71 Cerialis legatus Augusti pro praetore in Britanniam legatus profectus est[10]. Ibi agmen ad septentriones duxit. Inter milites Romanos et Gnaeus Iulius Agricola, legatus Legionis XX Valeriae Victricis, fuit. Successor eius in Britannia anno 74 Sextus Iulius Frontinus erat, cum Cerialis Romam revertit, ubi consul II suffectus creatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae III 59,2; Cassius Dio, LXV 18
  2. Suetonius, Divus Vespasianus 3
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 663-664
  4. Tacitus, Annales, XIV 32,3
  5. Tacitus, Historiae, III 59
  6. Tacitus, Historiae, III 78-79
  7. Tacitus, Historiae, IV 68–79
  8. Tacitus, Historiae, IV 86,1
  9. Cap. 24-26
  10. Tacitus, Agricola VIII 2–3; 8