Quintus Ogulnius L.f. Gallus

E Vicipaedia

Quintus Ogulnius L.f. Gallus (natus circa annum 330 a.C.n., mortuus circa annum 250 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ogulnius una cum fratre Gnaeo anno 300 a.C.n. tribunus plebis fuit et Legem Ogulniam tulit, qua sacerdotes etiam e plebe eligi potuerunt[1]. Anno 296 a.C.n. aedilis e multis fenerationis statuam Romuli et Remi aedificari iussit. Anno 292 legationem Epidaurum duxir, ut propter pestem Romam tum affligens deum Asclepium placaret: Qui cum eo venissent et simulacrum ingens mirarentur, anguis e sedibus eius elapsus venerabilis, non horribilis, per mediam urbem cum admiratione omnium ad navem Romanam perrexit et se in Ogulnii tabernaculo conspiravit. Legati deum vehentes Antium pervecti, ubi per mollitiem maris anguis proximum Aesculapii fanum petiit et post paucos dies ad navem rediit; et cum adverso Tiberi subveheretur, in proximam insulam desilivit, ubi templum ei constitutum et pestilentia mira celeritate sedata est[2]. Anno 273 legationi Quinti Fabii. Maximi Gurgiti ad regem Ptolemaei II Aegypti interfuit, qua relationes inter civitates coeptae sunt[3]. Anno 269 consul fuit una cum Gaio Fabio C.f. Pictore fuit et nummos argenteos Romae cussit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita X 6
  2. Aurelis Victor, de viris illustribus 22
  3. Dionysius Halicarnassensis, Antiquitates Romanae X 14


Antecessores:
Gaius Genucius L.f. Clepsina II et Gnaeus Cornelius P.f. Blasio
Consul
269 a.C.n.
cum
Gaio Fabio C.f. Pictore
Successores:
Publius Sempronius P.f. Sophus et Appius Claudius Ap.f. Russus