Quintus Mucius P.f. Scaevola

E Vicipaedia

Quintus Mucius P.f. Scaevola (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 209 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filii eius Publius Mucius Q.f. Scaevola anno 175 et Quintus Mucius Q.f. Scaevola anno 174 consulatum gesserunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 220 una cum Marco Valerio P.f. Laevino] consul electus est. Sed consules aut magistratum non inierunt aut ab honore se recesserunt. In eius locum Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus electi sunt. Anno 215 praetor Sardiniae provinciae nominatus est, sed aegrotus seditionem supprimendam Tito Manlio Torquato tradidit. Annis 218 ad usque mortem decemvir sacris faciundis fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina et Marcus Minucius C.f. Rufus
Consul
220 a.C.n.
cum
Marco Valerio P.f. Laevino
Suff.: Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus
Successores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus et Marcus Livius M.f. Salinator