Quintus Iunius Blaesus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Iunius Blaesus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 31) senator Romanus temporibus Augusti et Tiberii imperatorum fuit. Proconsul Siciliam administravit. Tum anno 10 ab 1 Iulii consul suffectus fuit. Anno 14 legatus Augusti pro praetore Pannoniae seditionem militum post mortem Augusti finivit. Annis 21 ad usque 23 ut avunculus Lucii Aelii Seiani sine sortibus proconsul Africae ab senatus factus contra Tacfarinam ducem Numidarum feliciter pugnavit et eius fratres cepit. Tiberius bello nondum finito Blaeso insignia triumphalia dedit et eum imperatorem a militibus suis salutari sivit. Seiano anno 31 caeso cursus honorum Blaesi etiam finita est. Filius eius Quintus Iunius Blaesus anno 26 consul suffectus erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 66