Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus signo Mavortius (quando natus, quando mortuus sit, nescimus, fortasse natus anno 330 et ca 356 mortuus) senator ac vir publicus Romanus saeculi quarti erat. Duos filios genuit,[1] scilicet Quintum Flavium Maesium Cornelium Egnatium Severum Lollianum (qui et "Mavortius iunior")[2] et Placidum Severum.[3]

Statua[recensere | fontem recensere]

Saeculo duodevicesimo statua Mavortii cui deerat caput Puteolis inventa est, et cognoscitur ut statua "Santo Mamozio".

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lollianus, qui paganus erat, primo praetor urbanus erat, annis 328 - 335 corrector Campaniae, Comes orientis annis 330 - 335, proconsul Africae annis 334 - 337, praefectus urbi Romae anno 342, consul anno 355 una cum Flavio Arbitione. Tum fuit praefectus praetorio Italiae anno 355/356[4]. Ammianus Marcellinus historicus eum iudicem iustum laudabat[5].

Fautor artium[recensere | fontem recensere]

Iulius Firmicus Maternus poeta Lolliano opus Matheseos libri octo de astrologia dedicavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Iulius Firmicus Maternus, Matheseos libri I pr. 1 - 8
  2. CIL X , 01697
  3. CIL VI, 01723 + CIL VI, 01757
  4. CIL X , 01696
  5. Ammianus Marcellinus, Res Gestae, XVI 8,5

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • André Chastagnol, Les fastes de la préfecture de Rome au Bas-Empire (Lutetiae: Nouvelles Editions Latines, 1962) pp. 114-120 (Paginae selectae apud Google Books)


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III
Consul
355
cum
Flavio Arbitione
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VIII et Flavius Claudius Iulianus Caesar