Quintus Fabius Maximus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Fabius Maximus Verrucosus (a verruca in labris sita) (c. 275 a.C.n.-203 a.C.n.), sive Cunctator, sive Ovicula (a clementia morum), fuit miles et vir rei publicae inter Secundum Bellum Punicum. Quinquiens consul (annis 233 a.C.n., 228, 215, 214, et 209), et bis fuit dictator.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges, consul anni 265 fuit. Filius eius Quintus Fabius Q.f. Maximus anno 213 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quintus Fabius Maximus Verruscosus, quomodo primo appellatur, circum annum 255 a.C.n. (478 a.u.c.) natus est. Qui proles fuit unius e quinque gentibus maioribus, Fabiae gentis enim, itaque numeratus est in summa nobilitate Romae urbis.

De cursu suo bello primo Punico nihil traditum est. Primi nuntii cursus nascuntur tempore post bellum. Tum bis tribunus militum fuit; initium in cursum honorum fuit circum annum 237–236. Primo bis quaestor fuit, deinde aedilem electus est, postremo cunsulatu fungitus est anno 233. Eodem anno primum triumphavit, dein censor fuit anno 230, anno 227 iterum consul.

Prima res gesta insolita fuit secundus consulatus post solum annos quattuor (quamquam spatium interdictionis decem annorum provisum sit) et triumphus pro bellum vix efficax contra Liguros primo consulatu. Ceteris imperatoribus triumphus non fuit. Cum fuit aedilis, "unda Hellenismi" in Roma incepit. Et is, cui eruditio Graeca excelentissima fuit est cuius familia optimos usus in Graeciam coluit, particeps probationis athletarum Romanorum ad Isthmia fuit. Hac probatio erat res magnae famae inter nobilitatem Romanam. Hoc progressus culturalis subito bello secundo Punico finitus est anno 226.

Praehistoria expansio auctoritatis Punicae in Hispania sub Hamilcare Barca, qui tantopere finis Punicas amissas in Sicilia aequaturus fuit. Punici autem finem a Romanis constatam non transierunt. Causa belli fuit impetus Hannibalis in Saguntiam, quae usus amicosos in Romam coluit, anno 219. Post octo menses, oppugnationis urbem deleta est.

Vere anni 218 nobilitas Romana lagationem, cuius ducem Fabium fortasse fuisse dicitur, in Carthaginem, quae postulavit Hannibalem dedi. Postquam Punici negarent, Romani bellum indixerunt. Transitus audax Hannibalis Alpium et victoria sua contra equitum Romanum in Ticino autumno anni 218 omnia consilia belli Romana deleverunt. Vere etiam exercitus Flaminii consulis in lacu Trasimenico victus est.

Nunc hysteria inter Romanos post hanc cladem commutationes altas disciplinae effecit: spatium inter consulatus eiusdem hominis abrogatum est et electio dictatoris postulata est. Nullus consul adfuit pro hoc magistratu, quia Flaminius mortuus fuisset et Cn. Servilius a Roma secatus sit. Ita senatui placuit populum dictatorem creare sinere ac magistrum militum. Fabius Maximus Maio anni 217 consulem creatus est, Minucius Rufus magistrum militum.

Primo Fabius pacem deorum restituit. Qui cum Sibyllinos libros consuluisset, nuntiare sivit sacra facere. Veneri Erycinae templum iuravit parens imperiis Sibyllinorum librorum primo homine rei publicae.

Interea Hannibal ad meridiem secundum ripas Hadriae iit. Ad Aecas incedit in quattuor legiones Fabii. Post Livium nunc incepit Fabius rationem strategicam fatigationis: Exercitus Hannibalis in Samnio raptavit et iter perrexit in Campaniam. Fabius modo proelia levia cum numeris parvis militum Punicorum pugnavit et Hannibalem sequitus est in lateribus. Fabius sperans in socii commeatu numquam in proelio aperto pugnat, quamquam a Hannibale saepe lacesstius sit. Hostes cingere in Campania in animo habuit. Tantopere Hannibal a Celtis sociis suis secatus fuisset. Qui autem dolo periculum vitavit. Legati Fabium vehementer reprehenderuntet Minuciusque inter absentiam Fabii exercitum contra hostes duxit. Hannibal castra Romanorum deserta expugnavit.

Senatus populusque Romanus rationem strategicam defensivam, cunctatio appellatur, Fabii ignominia senserunt. Minucius idem imperium Fabio accepit. Qui in proelium volavit et in insidias hostum cucurrit. Auxilium solum Fabii servavit exercitum Romanum. Fabius revocatus est, quia cunctatio ad victoriam non duxisserit. Iulio anni 216, Gaius Terentius Varro et Aemilius Paullus novi consules cum sex milibus militibus in Cannas itaverunt. Adversarius fuit Hannibalis exercitus cum quattuor milibus peditibus et decem milibus equitibus Numidicis. Exercitus Romanus violenter deletus est.

Nunc Fabius rursus iussit. Cunctationem veterem adhibuit. Interea socii disseruerant Romanos, qui ita in bellis duobus pugnare debuerunt. Fabius Hannibalem sequitus est, Marcellus in proelium contra socios veteres volavit. "Gladius et Scutum Romae" appellabantur. Hannibal se recepit, Marcellus expugnavit Syracusas, Fulvius Flaccus Capuam. Postremo Fabius expugnavit Tarentum.

Fabius annis 215, 214, 209 consulem creatus est et fuit princeps senatus. In Capitolio, statua Fabii collocata est. Auctoritas sua rediit cum annis. Et anno 203, mortis suae Scipio tandem fuit heros novus rei publicae.

Post mortem, Fabius fabulosus et instar Romani audacis factus est. Apud Ennium, "unus homo nobis cunctando restituit rem."


Alter Fabius Maximus, comes Octaviani Augusti, anno 13 necatus esset.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Lucius Postumius A.f. Albinus et Spurius Carvilius Sp.f. Maximus (Ruga)
Consul
233 a.C.n.
cum
Manio Pomponio M.f. Mathone
Successores:
Marcus Aemilius M.f. Lepidus et Marcus Publicius L.f. Malleolus
Antecessores:
Lucius Postumius A.f. Albinus II et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus
Consul
228 a.C.n.
cum
Spurio Carvilio Sp.f. Maximo
Successores:
Publius Valerius L.f. Flaccus et Marcus Atilius M.f. Regulus
Antecessores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus II et Gaius Terentius C.f. Varro
Consul
215 a.C.n.
cum
Tiberio Sempronio Ti.f. Graccho
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus IV et Marcus Claudius Marcellus III
Antecessores:
Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus et Lucius Postumius A.f. Albinus III
Consul
214 a.C.n.
cum
Marco Claudio Marcello III
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus et Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus II
Antecessores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus II et Marcus Claudius Marcellus IV
Consul
209 a.C.n.
cum
Quinto Fulvio M.f. Flacco IV
Successores:
Marcus Claudius Marcellus V et Titus Quinctius L.f. Crispinus