Quintus Caecilius Metellus Macedonicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stemma gentis Caeciliae Metellae

Quintus Caecilius Metellus Macedonicus (natus inter annos 190 et 185 a.C.n., mortuus anno 115 a.C.n.) vir publicus ac militaris Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Caecilius L.f. Metellus, consul anni 206 a.C.n. fuit. Lucius Caecilius Metellus Calvus frater anno 142 a.C.n. consul creatus est. Quattuor filii consulatum adepti sunt:

Praeterea duas filias Caecilias Metellas genuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Metellus anno 168 a.C.n. bello contra Persem regem Macedonum interfuit et nuntium victoriae apus Pydnam adeptae Romam tulit. Anno 148 praetor imperium in Macedonia suscepit, ut contra Andriscum usurpatorem certaret, hominem humili loco natum, qui se Persei regis filium mentiebatur, eaque fraude Macedoniam occupaverat. Qui Andriscus fabulam autem huiusmodi finxerat: praedicabat se ex Perseo rege ortum, et ab eo fidei cuiusdam viri Cretensis commissum, ut in belli casus, quod tunc ille cum Romanis gerebat, aliquod veluti semen stirpis regiae reservaretur; datum ei insuper libellum signo Persei impressum, quem puero traderet, cum ad puberem aetatem venisset. Mortuo Perseo, se Adrumeti educatum usque ad duodecimum aetatis annum, ignarum fuisse generis sui, eumque existimavisse patrem a quo educaretur. Ab eo tandem morti proximo detectam fuisse originem suam, sibique libellum traditum. Erat praeterea iuveni forma, quae Persei filium non dedeceret. Hunc Metellus bis proelio fudit, et die triumphi ante currum egit. Porticum Metelli aedificavit, quo in loco statuas in Graecia raptas populo demonstravit[1].

Anno 143 una cum Appio Claudio Pulchre consul electus est et bellum in Hispania contra Celtiberos feliciter gessit; et cum urbem, quae erat caput gentis obsideret, iamque admota machina, partem muri, quae sola convelli poterat brevi dijecturus videretur, humanitatem certae victoriae praetulit. Vir quidam in obsessa civitate nobilis, nomine Rethogenes, ad Metellum transierat, relictis in oppido filiis. Irati cives Rethogenis filios Machinae ictibus objecerunt. Nihil motus periculo filiorum pater hortabatur Metellum ut ne oppugnatione desisteret; at Metellus obsidionem maluit solvere, quam pueros in conspectu patris crudeli nece interfici: atque huius mansuetudinis fructum tulit; namque multae aliae urbes admiratione huius facti se sponte ei dediderunt.

Metellus, cum urbem Contebriam viribus expugnare non posset, ad fallendum hostem convertit animum, et viam reperit qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: modo hos occupabat montes, modo ad illos transgrediebatur. Cum interim et suis et hostibus ignota esset causa cur sic sua mutaret consilia, a quodam amico interrogatus quid ita incertum belli genus sequeretur: Absiste, inquit Metellus, ista quaerere; namque tunicam meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Postquam vero et exercitum suum ignorantia et, hostes errore implicavit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contebriam reflexit, eamque inopinatam et attonitam oppressit.

Ab anno 140 ad mortem Metellus augur erat

Anno 138 a.C.n., cum Lucius Aurelius Cotta pecuniae repetundae accusatus esset, Metellus eum defendebat et absolutionem adeptus est[2].

Anno 136 a.C.n. legatus consulis Lucii Furii Phili iterum in Hispania pugnavit; anno 133 a.C.n. seditionem servorum Minturnarum oppressit atque anno 131 a.C.n. censura una cum Quinto Pompeio fungebatur.

Raram Metelli Macedonici felicitatem multi scriptores concelebrant: ea quidem ipsi omnia contigerunt, qua beatam vitam videntur efficere. Fortuna eum nasci voluit in urbe terrarum principe: parentes nobilissimos dedit; adiecit animi eximias dotes et corporis vires, quae tolerandis laboribus sufficere possent; multa decora in eius domum congessit: nam cum ipse consul, censor etiam augurque fuisset, et triumphasset, tres filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem quartum autem praetorem; tres quoque filias bene nuptas. Hunc autem vitae cursum consentaneus finis excepit; nam Metellum ultimae senectutis spatio defunctum, et leni mortis genere inter oscula complexusque natorum extinctum filii et generi humeris suis, per urbem sustulerunt, et rogo imposuerunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velleius Paterculus, Historia Romana I 11 3-7; Vitruvius III 2,5
  2. Titus Livius, Periochae ex P. Oxy. LV; Marcus Tullius Cicero, Divinatio in Caecilium 69; Pro Fonteio 38; pro Murena 58


Antecessores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Aurelius Cotta
Consul
143 a.C.n.
cum
Appio Claudio Pulchre
Successores:
Quintus Fabius Maximus Servilianus et Lucius Caecilius Metellus Calvus