Quintus Aemilius Lepidus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Aemilius Lepidus (Barbula?) (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Pater eius Manius Aemilius Lepidus anno 66 a.C.n. consul creatus est. Ipse bello civili post mortem Caesaris triumviris favebat. Annis 40 a.C.n. ad uque 38 propraetor Marci Antonii in oriente imperii fuit. Post pugnam apud Actium factam Lepidus primo in servitutem redactus, deinde ab Augusto venia ei data est. Anno 21, cum Augustus absens consul a populo electus hunce magistratum recusavisset, post comitia acerrima contra Lucium Plautium Silvanum consul creatus est[1]. Cum collega Marco Lollio Romae pontem Fabricii reparavit. Fuit XVvir sacris faciundis et Ludis Saecularibus anni 17 interfuit. Circa annum 15 a.C.n. proconsul Asiae erat.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Marcus Claudius Marcellus Aeserninus et Lucius Arruntius
Consul
21 a.C.n.
cum
Marco Lollio
Successores:
Marcus Appuleius et Publius Silius Nerva