Queso majorero

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Queso majorero est nomen varietatis casei caprini Hispanici in insula Fuerteventura catenae Canariarum inventi. Nomen habet a denominatione quadam e lingua indigena Canariarum derivata, cf. majorata "insula Fuerteventura seu regio septentrionalis eiusdem"; majo "incola vel huius insulae vel Lanzarote"; majorero "incola insulae Fuerteventura".

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; ab anno 1998 appellationem in Europa protectam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!