Queso de tetilla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Queso de tetilla cum aliis

Queso de tetilla (scilicet "Caseus mamillae") est nomen varietatis casei bubuli in Gallaecia (Hispania) inventae.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub nomine Queso tetilla (et Gallaice Queixo Tetilla) in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; ab anno 1996 appellationem in Europa protectam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!