Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Qu Yuan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Qu Yuan a pictore saec. XVII ineuntis Chen Hongshou fictus
Textus carminis "Li sao", veri Qu Yuan operis, anno 1645 editus et illustratus

Qū Yuán, litteris Sinicis 屈原 (floruit saeculo IV a.C.n. exeunte) fuit vates, sramanus et aulicus Sinarum auctorque principalis illius anthologiae poëticae quae sub appellatione Chu ci, scilicet "Carmina regni Chu", cognovimus.

Nulli fontes de vita Qu Yuan coaevi exstant nisi illud carmen, praecipuum et fortasse solum ab eo compositum, titulo "Li sao". E quo satis constat (si vates res veras loquitur de vita sua) patrem fuisse Bo Yong, progenitorem mythicum Gao Yang; ipsum regi Huai aulicum fuisse fidelem, sed ab eodem rege reiectum. Propter quam rationem vates sibi mortem inlaturum praetendit.

Vita Qu Yuan legitur inter paginas biographicas operis historici Shiji, a Sima Qian saeculo I a.C.n. ineunte compositi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Versiones
  • G. M. Allegra, interpr., Incontro al dolore di Kiu Yuan. Sciamhaevi: ABC Press, 1938
  • David Hawkes, interpr., Ch'u Tz'u: Songs of the South, an Ancient Chinese Anthology (Oxonii: Clarendon Press, 1959) pp. 21-34
  • David Hawkes, interpr., The Songs of the South, by Qu Yuan and other poets. Harmondsworth: Penguin, 1985
  • Marie-Jean-Léon marquis d'Hervey de Saint Denys, Le Li sao, poéme du IIIe siècle avant notre ére, traduit du chinois. Lutetiae: Maisonneuve, 1870
  • James Legge, interpr., The Chinese Classics (Oxonii: Clarendon Press, 1895) pp. 839-864
  • Lim Boon Keng, interpr., The Li Sao: An Elegy on Encountering Sorrows by Ch'ü Yüan. Sciamhaevi: Commercial Press, 1935
  • Stephen Owen, interpr., An Anthology of Chinese Literature: beginnings to 1911 (Novi Eboraci: W. W. Norton, 1996) pp. 162-175
  • E. H. Parker, "The Sadness of Separation or Li Sao" in China Review vol. 7 (1878–1879) pp. 309-314
  • J.-F. Rollin, Li Sao, précédé de Jiu Ge et suivie de Tian Wen, de Qu Yuan. Lutetiae: Orphée/La Différence, 1990
Eruditio
  • Laurence A. Schneider, A Madman of Ch'u: The Chinese Myth of Loyalty and Dissent. Berkeleiae: University of California Press, 1980
  • Arthur Waley, The Nine Songs; a Study of Shamanism in Ancient China. Londinii: Allen and Unwin, 1955