Puer aeternus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tegmen editionis 1915 mythistoriae I. M. Barrie, primum anno 1911 divulgatae.

Puer aeternus[1] in mythologia et psychologia est puer-deus, persona archetypica quae semper iuvenis manet; hic videtur vir adultus cuius animi motus in gradu adolescentiae morantur. Hic "puer" plerumque vitam ad tempus degit ob timorem rerum statús ex quo effugere non possit. Libertatem arbitriumque adpetit, fines limitesque odit, ullas optionis angustias detestari solet.[2]

Puer in mythologia[recensere | fontem recensere]

Locutio puer aeternus ex Metamorphosibus venit, opere epico Ovidii (43 a.C.n.–circa 17 p.C.n.) poetae Romani, quod mythos Graecos et Romanos tractat; qui in poemate Iacchum deum-filium puerum aeternum appellat, quem pro persona ab eo in mysteriis Eleusinis acta laudat. Iacchus deinde cum deis Dionyso et Erote comparatur. Hic puer est deus vegetationis et resurrectionis, deus iuventutis divinae, sicut Tammuz, Attis, et Adonis.[3] Figura dei iuvenis qui interfectus ab inferis excitatur in mythologia Aegyptia in fabula Osiris apparet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marie-Louise von Franz, The Problem of the Puer Aeternus, ed. 3a (Toronti: Inner City Books, 2000).
  2. Sharp, p. 109.
  3. von Franz, p. 7

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hopcke, Robert H. 1989. A Guided Tour of the Collected Works of C. G. Jung. Bostoniae: Shambhala. ISBN 0-87773-470-4.
  • Jung, C. G. The Collected Works of C. G. Jung. Bollingen Series, 20. 20 voll. Princetoniae: Princeton University Press. Ab R. F. C. Hull conversus (praeter vol. 2).
  • Jung, C. G. 73 Answer to Job (ex Operibus Conlectis,11). Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-01785-9.
  • Sharp, Daryl. 1991. Jung Lexicon: A Primer of Terms & Concepts. Toronti: Inner City Books. ISBN 0-919123-48-1.
  • von Franz, Marie-Louise. 2000. The Problem of the Puer Aeternus. ed. 3a. Toronti: Inner City Books. ISBN 0-919123-88-0.
  • Yeoman, Ann. 1998. Now or Neveland: Peter Pan and the Myth of Eternal Youth (A Psychological Perspective on a Cultural Icon). Toronti: Inner City Books. ISBN 0-919123-83-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]