Publius Valerius Laevinus
E Vicipaedia
| [[Vicipaedia]] | Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos. |
Publius Valerius Laevinus consul victus est a Pyrrho Epirotes in proelio Heracleae. Ita narratur proelium a Lhomond:
- Tarentinis quod Romanorum legatis iniuriam fecissent, bellum indictum est. Quibus auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab Achille ducebat. Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cum exploratores regis cepisset, jussit eos per castra Romana circumduci, tumque incolumes dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox commissa pugna, cum jam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi iussit; tuncque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles, terribilisque superadstantium armatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorem belluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugam abripiebant. Nox proelio finem fecit.
Fontes[recensere]
Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.