Publius Sulpicius Ser.f. Saverrio

E Vicipaedia

Publius Sulpicius Ser.f. Saverrio (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 299 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Publius Sulpicius P.f. Saverrio, consul anni 280 a.C.n., eius filius fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 304 a.C.n. Sulpicius Saverrio consul una cum Publio Sempronio P.f. Sopho electus est[1]. Hoc anno Bellum Secundum Samnitium pace signata compositum est. Tum Aequi brevi tempore victi sunt[2] et Sophus de eis triumphavit, cum Saverrio de Samnitibus triumphum celebraret. Anno 300 et censor electus cum collega consulatus duas tribus addidit: Aniensem et Terentinam[3]. Anno 296 interrex comitia consulum rexit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livius IX 45, 1
  2. Livius IX 45, 5–18.
  3. Livius X 9,14
  4. Livius X 11,10


Antecessores:
Lucius Postumius Megellus et Tiberius Minucius M.f. Augurinus
Consul
304 a.C.n.
cum
Publio Sempronio P.f. Sopho
Successores:
Servius Cornelius Cn.f. Lentulus et Lucius Genucius Aventinensis