Publius Rutilius Lupus (consul 90 a.C.n.)

E Vicipaedia

Publius Rutilius Lupus (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus apud flumen Tolenum die 11 Iunii 90 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Et avus et pater L. Rutilius nominabantur. Filius eius Publius anno 49 a.C.n. praetor fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 93 a.C.n. aut antea praetor erat. Anno 90 una cum Lucio Iulio Caesare consulatum adeptus est. Inter Bellum sociale contra consilia Gaii Marii legati in insidias Marsorum incidit et die 11 Iunii 90 a.C.n. in valle Tolni proelio necatus est[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Periochae LXXIII; Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 191-194


Antecessores:
Sextus Iulius Caesar et Lucius Marcius Philippus
Consul
90 a.C.n.
cum
Lucio Iulio Caesare
Successores:
Gnaeus Pompeius Strabo et Lucius Porcius Cato