Publius Helvius Pertinax

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sestertius Pertinacis

Publius Helvius Pertinax (natus die 1 Augusti 126 apud Albam Pompeiam; mortuus die 28 Martii 193 Romae) fuit 31 Decembris 192 imperator Romanus ad usque mortem.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Pertinax, cui Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus, consul ordinarius anni 144 propter patriam communem valde favebat, praefectus cohortis IV vel VII Gallorum equitatae in Syria circa annos 160-165 erat, tribunus militum Legionis VI Victricis in Britannia circa annum 165, praefectus cohortis I vel II Tungrorum eadem in provincia, praefectus Alae in Moesia circa annum 167, procurator Augusti ad ducena trium Daciarum idem Moesiae Superioris circa annum 170, procurator Augusti et praepositus vexillationibus, adlectus inter tribunicios circa annos 170 vel 171, senator adlectus inter praetorios, legatus Legionis I Adiutricis circa annos 171-175, consul suffectus anno 175, comes Augusti 175-176, legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris annis 176-177, legatus Augusti pro praetore Moesiae Superioris anno 177, legatus Augusti pro praetore Daciae 178-179, legatus Augusti pro praetore Syriae 179-180, legatus Augusti pro praetore Britanniae 185-187, praefectus alimentorum 187 (vel 188), proconsul Africae 188/189 vel 189/190, tum denique Praefectus urbi Romae annis 189/190-192.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pertinax uxorem Flaviam Titianam duxit et ex eo Publium Helvium Pertinacem filium habuit, qui patris neci supererat et anno 212 consul suffectus creatus est.

Fontes de vita et principatu Pertinacis[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anthony Birley, Septimius Severus: the African emperor (Londinii, 1971) p. 106 ff.


Antecessores:
Popilius Pedo Apronianus et Marcus Valerius Bradua Mauricus
Consul
192
cum
Imp. Caesare Lucio Aelio Aurelio Commodo Augusto VII
Successores:
Quintus Pompeius Sosius Falco et Gaius Iulius Erucius Clarus Vibianus