Latinitas bona

Publius Cornelius Scipio (consul 16 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Cornelius Scipio (natus circa annum 47 a.C.n., mortuus ignoto anno) senator Romanus fuit. Pater eius Publius Cornelius Scipio Salvito fuit, consul anni 35 a.C.n., mater Scribonia, nepos Sullae. Soror Cornelia erat, soror ex matre Iulia Maior, filia Augusti. Anno 16 a.C.n. Scipio consul creatus est eodem anno, quo soror mortua est tricesimum annum agens. Pro Cornelia Sextus Aurelius Propertius poëta elegiam (4.11) scripsit, quo mortuam et fratrem praedicavit. Anno 2 a.C.n. Scipio relegatus est. Causas nescimus, sed fortasse adulterii cum Iulia Minore accusatus erat. Scipio neque uxorem neque liberos habuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jochen Bleicken, Augustus, Berolini 1998, p. 639


Antecessores:
Gaius Furnius et Gaius Iunius Silanus
Consul
16 a.C.n.
cum
Lucio Domitio Ahenobarbo
Successores:
Marcus Livius Drusus Libo et Lucius Calpurnius Piso Pontifex