Publius Cornelius L.f. Lentulus

E Vicipaedia

Publius Cornelius L.f. Lentulus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 121 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 172 a.C.n. Lentulus legatus in Graeciam missus est, anno 171 tribunus militum bello contra Persem interfuit. Anno 169 aedilis curulis primus bestias Africanas ludis Romae praebuit[1]. Anno 168 post victoriam apud Pydnam adeptam Lentulus cum aliis legatus ad Persem victum missus est[2]. Anno 165 praetor urbanus "missus esset ut privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret"[3]. Anno 162 una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo consul suffectus est, quod consules ordinarii Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus propter auspicias falsas se a magistratu abdicaverunt[4]. Anno 156 princeps legationis in orientem missus est. Ab anno 125 princeps senatus erat[5]. Anno 121 a.C.n. iam senex pugnae contra Gaium Sempronium Gracchum interfuit atque vulneratus est[6].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia VIII 64
  2. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 4,7
  3. Marcus Tullius Cicero, De lege agraria II 82
  4. Marcus Tullius Cicero, De natura deorum I 10-11; De divinatione II 74; Valerius Maximus I 1,3; Plutarchus, Marcellus 5,1-3
  5. Marcus Tullius Cicero, loc.cit.
  6. Marcus Tullius Cicero, In Catilinam IV 13; Orationes Philippicae VIII 14