Publius Cluvius Rufus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Cluvius Rufus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et historicus primo saeculo post Christum natum fuit. Ante annum 65 consul suffectus erat et anno 67 Neronem imperatorem in Graeciam comitabatur. Ibi nuntius imperatoris fuit[1]. Anno 68 a Galba imperatore legatus Augusti pro praetore Hispaniae Citerioris factus est. Quem magistratum etiam Othone et Vitellio imperatoribus tenuit, quamquam a liberto Vitellii accusatus est, ut Tacitus scripsit: "Digressum a Luguduno Vitellium Cluvius Rufus adsequitur omissa Hispania, laetitiam et gratulationem vultu ferens, animo anxius et petitum se criminationibus gnarus. Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum principem praescripsisset; [et] interpretabatur quaedam ex orationibus eius contumeliosa in Vitellium et pro se ipso popularia. auctoritas Cluvii praevaluit ut puniri ultro libertum suum Vitellius iuberet. Cluvius comitatui principis adiectus, non adempta Hispania, quam rexit absens exemplo L. Arrunti. Sed Arruntium Tiberius Caesar ob metum, Vitellius Cluvium nulla formidine retinebat."[2]. Decembre anni 69 interfuit, cum Titus Flavius Sabinus de pace facienda cum Vitellianis agebat[3]. Paulo post e Hispania revocatus est[4]. Tacitus de eius moribus iter alia rettulit:

  • "(Gaius Helvidius Priscus) igitur a laude Cluvii Rufi orsus, qui perinde dives et eloquentia clarus nulli umquam sub Nerone periculum facessisset, ..."[5].
  • "Provinciis Hispaniae praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus"[6].

Cluvius Rufus et rerum gestarum scriptor fuit, cuius opere nunc perdito Tacitus usus est[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LXIII 14, cf. Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 21.2.
  2. Tacitus, Historiae II,65
  3. Tacitus, Historiae III 65
  4. Tacitus, Historiae, IV 39
  5. Tacitus, Historiae, IV 43
  6. Tacitus, Historiae, I 8
  7. Tacitus, Annales XIII 20; XIV 2