Publius Calvisius Sabinus Pomponius Secundus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Calvisius Sabinus Pomponius Secundus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus e gente plebeia et poeta fuit. Patria fortasse Iguvium in Umbria erat. Mater eius Vistilia fuit, ex qua multos fratres et sorores habuit: Frater eius Quintus Pomponius Secundus anno 41 consul suffectus erat. Milonia Caesonia, uxor Caligulae imperatoris, eius soror erat. Et Gnaeus Domitius Corbulo frater eius ex matre fuit.

Anno 31 praetor post casum Seiani praefecti praetorio, cuius amicus fuerat, accusatus[1] et ad usque initio imperii Caligulae captus est. Maio anni 44 consul suffectus creatus est. Anno 50/51 legatus pro praetore Germanie Superioris fuit. Gaius Plinius Secundus eo duce militabat et eius vitam duobus libris scripsit[2].Pomponius Secundus Chattos praedantes pepulisse dicitur[3]. In Germania paulo post mortuus est.

Praeterea poeta tragicus fuit. Quintilianus de Pomponio scipsit:"Eorum, quos viderim, longe princeps Pomponius Secundus, quem senes [quem] parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur." Sed tamen multi eum acri subtilique ingenio et iudicio percenserunt. Itaque Claudius imperator "theatralem populi lasciviam severis edictis increpuit, quod in Publium Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas inlustris probra iecerat."[4] Nihil de eius opere superest nisi perpauca fragmenta et titulus unius praetextae "Aeneas[5]". De Pomponio Tacitus scripsit: "...at Pomponius multa morum elegantia et ingenio inlustri, dum adversam fortunam aequus tolerat, Tiberio superstes fuit.[6]"

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer Tacitus, Annales, V 8,1:"... huic (Pomponio) a Considio praetura functo obiectabatur Aelii Galli amicitia, qui punito Seiano in hortos Pomponii quasi fidissimum ad sub sidium perfugisset. neque aliud periclitantibus auxilii quam in fratrum constantia fuit qui vades extitere."
  2. Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, III 5,3; Plinius, Naturalis historia VII 39; XIV 56
  3. Tacitus, Annales, XII 27-28
  4. Tacitus, Annales, XI, 13,1
  5. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 128
  6. Tacitus, Annales, V 8,2