Publius Attius Varus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Attius Varus (patria ignota, mortuus 17 Martii, 45 a.C.n.) fuit rector provinciae Africae Bello Civili Altero. Bellum contra Iulium Caesarem intulit ac Gaium Scribonium Curionem vicit, socium Caesaris, in Africam anno 49 a.C.n. missum. Mundae pugna necatus est, ex Africa copiis Pompeianis Thapsi pugna victis fugatus.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!