Ptolemaeus IX (rex Aegypti)
E Vicipaedia
Ptolemaeus IX Soter II rex Aegypti. Natus est circa annum 143 a.C.n., mortuus anno 80 a.C.n.. Filius erat Ptolemaei VIII, regis Aegypti et Cleopatrae III. Anno 116 a.C.n. post mortem patris a militibus rex proclamatus est, sed matrem Cleopatram III consortem regni facere debuit. Primo sororem Cleopatram IV in matrimonium duxit, ex ea filiam Berenicem III habuit, sed postea eam repudiavit, Cleopatram V Selenem, alteram sororem, uxorem elegit. Quae ei duos filios peperit. Ad annum 107 a.C.n. mater regis re vera regnavit, eo anno fratrem Ptolemaei IX, Ptolemaeum X consortem regni fecit. Ptolemaeus VIII Cyprum fugit, ubi diu frustra in patriam redire temptabat. Ad hoc etiam auxilium regis Syriae petivit. Anno 88 a.C.n. Ptolemaeus X frater Alexandria pulsus est, Ptolemaeus iterum rex Aegypti factus est. Eodem anno motus in Thebaide anno 91 a.C.n. exortum suppressit. Ptolemaeus X expulsus Romanis, wui eum aduivarent, regnum Aegypti testamento reliquit, sed ii dubitaverunt, quod provincia Aegyptus summum periculi pro libertate Romae aestimabatur. Nam proconsul huius provinciae potentissimus fuisset. Tamen Ptolemaeus IX Sullam non contra Mithridatem VI, regem Ponti adiuvavit, quod rex Aegypti nesciebat, qui tum Romae auctoritatem summum habuit. Nam urbe tum Lucius Cornelius Cinna et Gaius Marius, inimicissimi Sullae regnabant. Mense Decembris 81 a.C.n. Ptolemaeus IX mortem obiit.

