Ptilinopus perousii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Ptilinopus perousii
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Columbiformes
Familia: Columbidae
Genus: Ptilinopus
Species: P. perousii
Binomen
Ptilinopus perousii
Peale, 1848

Ptilinopus perousii (Samoane: manumā; Anglice: many-colored fruit-dove) est species avium familiae Columbidarum. Habitat insulas in Oceano Pacifico meridio-occidentali, praecipue in Polynesia Occidentali, ubi in Insulis Samoanis, Tonga, et Vitiis observatur. Eius habitatio naturalis est humidae in locis planis silvae tropicae et subtropicae.

Muliebris, Vunae, Taveunis Vitiorum

Avis est parva columbida, circa 23 cm longa. Mas est plerumque luteolus, corona rubra et fascia rubra trans dorsum. Muliebris est plerumque viridis, dorsaliter obscurior, capite pectoreque cinereoribus, corona rubra, covertis? sub cauda rubris in avibus Samoanis et flavis in avibus Tonganensibus et Vitiensibus.

Avis alte in arborum aulaeo vesci fructibus bacisque, praecipue ficis, solet. Nidus est parvus ramorum suggestus, ubi muliebris unum parit ovum album.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ptilinopum perousii spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]