Protagoras (Plato)

E Vicipaedia
(Redirectum de Protagoras (dialogus))

Vide etiam paginam discretivam: Protagoras (discretiva)

Democritus (in medio) et Protagoras (ad dextram) a Salvatore Rosa picti.

Protagoras (Graece Πρωταγόρας) est Platonis dialogus circa annos 388/387 a.C.n. scriptus, qui a Protagora sophista nomen trahit. Una cum dialogis Euthydemo, Gorgia et Menone ad sextam operum Platonicorum tetralogiam pertinet.

Socrates inter alios cum Protagora Abderita de virtute (Graece ἀρετή) num possit doceri disputat, unaque sit virtus an plures, praeterea si quis contra melius iudicium agere possit (quod Graece ἀκρασία vocatur).

Imago Protagorae, sophistae magni, in hoc dialogo a Platone adumbrata, quamquam non sine splendore est, tamen videtur umbrae cuidam inrisionis mixta esse. Protagoras primum sophistarum more adfirmat virtutem doceri posse, deinde re perspecta in dubium pervenit. Socrates autem primum dubitat, denique re paene sophistarum more tractata eo pervenit, ut primam opinionem suam revocet. Qua in opinionum commutatione non est infitiandum aliquid faceti inesse.

Dramatis personae[recensere | fontem recensere]

Locus dialogi est domus Calliae, hominis locupletissimi, cui placebat opes ad varia convivia praestare. Apud Calliam tanta hominum multitudo coacta erat, ut ianitor eunuchus Socratem et Hippocratem, qui discipulus Protagorae fieri volebat, vix in aedes intromitteret. De hominibus qui aderant Plato (per Socratem) vivaciter narrat in 314e-316a. Intrantes primum inter convenas Protagoram viderunt in porticu hic illic ambulantem ab utroque latere comitatum choro auditorum admirantium. In altera parte erant Callias Hipponici filius, Paralus Pericli filius et Charmides Glauconis filius (et quidem avunculus Platonis); in altera autem alter Pericli filiorum Xanthippus, Philippides Philomeli filius, Antimoerus Mendaeus; erant etiam peregrini qui Protagoram secuti Athenas pervenerant.

In opposita porticu Hippiam Eleum invenerunt in solio sedentem et ab Eryximacho Acumeni filio, Phaedro Pythoclis filio Myrrhinusio, Androne Andriotionis filio nonnullisque peregrinis et concivibus circumsessum. Deinde in cubiculo hospitali viderunt Prodicum Ceum etiamtum in lecti pellibus cubantem; eodem in cubiculo erant etiam Pausanias cum Agathone amato suo; adhuc erant duo Adimanti, alter Cepidis alter Leucolophidi filius, nec non alii quidam. Post Socratem et Hippocratem adhuc venerunt Alcibiades et Critias Callaeschri filius.

Quamquam homines fere viginti nomine enumerati sunt, perpaucis partes actoriae permissae sunt. Hominum multitudo commemorata esse videtur eo consilio, ut fama praeclara Protagorae efficienter ostendatur. Re vera de colloquio inter Socratem et Protagoram facta agitur, quamquam perpauci alii quoque aliquot verba faciunt.

Annus dramatis[recensere | fontem recensere]

Socrates (319e) Periclem et filios eius vivos ostendit, ex quo cognosci potest sermonem ante annum 429 a.C.n. habitum esse. Sed constat sermonem iam ante annum 431 esse habitum, quo enim anno Bellum Peloponnesiacum initum est; namque inito bello in sermonibus non interfuisset Hippias Eleus, cuius patria cum Lacedaemoniis tunc belli societate coniuncta erat. Ex primis autem dialogi verbis (309a) intellegi potest Alcibiadem (c. 450 a.C.n. natum) nuper ex ephebis excessisse. Itaque hic dialogus in annum 433 aut 432 vulgo constitutus est.[1]

Argumentum dialogi[recensere | fontem recensere]

Protagoras, dialogus admodum amplus et magnopere litteratus, plus solito materiam dramaticam continet ita ut paene cum Symposio comparari possit. Res in dialogo actae depositae sunt in tenui praeparatione in qua Socrates in sodalem quemquam incidit, qui de pulchitudine Alcibiadis — fama enim erat inter Athenienses Alcibiadem esse delicias Socratis — socialiter iocari. Socrates autem dicit se non apud Alcibiadem fuisse sed apud quemquam etiam "pulchiorem",[2] nempe apud Protagoram Abderitam. Deinde de sermone cum hoc habito sodali suo referre incipit.

Compages dialogi haec fere est:

  1. Praeparatio (309a-310a)
  2. Principium: Sermo introductorius inter Socratem et Hippocratem ephebum habitus (310a-314e)
  3. Introitus in circulum socialem ac sᴇʀᴍᴏ inter Socratem et Protagoram habitus (314e-320c)
  4. Oratio magna Protagorae (320c-328d)
  5. Commentarii: Socrates et Protagoras inter se altercantur, quoad exardescit Socrates (328d-338e)
  6. Discrimen: Interpretatio carminis Simonidis (338e-347b)
  7. Peroratio (347b-362a).

Dramatis personae iam enumeratae sunt. Inter Socratem et Protagoram sermo fit, in quo hic se sophistam profitetur, eiusmodi quidem sophistam, qui non aliorum sophistarum more artes et quaestus sed potius vitae moderationem et artem civilem (319a, πολιτικὴ τέχνη) doceat. Socrates autem, an ars civilis aliaeque virtutes doceri possint, in dubium vocat. Naves aedificare non potest qui in arte naupegiaria non est eruditus, sed in arte civili quilibet satis bonus esse potest, quolibet in artificio versetur. Difficile enim est liberos suos exemplis docere virtutes, sicut apparet ex Pericle, qui suis filiis, qui "circumeuntes pascuntur sicut boves dimissi" (320a περιιόντες νέμονται ὥσπερ ἄφετοι), suas non potuit tradere virtutes, quae eum civitati praefecerant. Sed Socrates paratus est etiam res a Protagora gestas respicere: famam non posse e rebus male gestis nasci. Itaque Protagorae facile concedit, ut virtutes doceri posse demonstret. Sequitur Protagorae oratio quae dicitur magna (320c-328d).

Protagoras a mytho creationis exorsus hoc modo narrat: Cum omnia mortalia — non solum homines sed omnia animantium genera — a deis creata essent, Prometheo et Epimetheo mandatum erat, ut omnes creaturas apparatu ad vitam utili ornarent. Impositum erat Epimetheo, ut apparatum cuique aptum praeberet, Prometheo autem, ut operam ad effectum adductam probaret. Cum adhuc capturis proles plures dedisset quam feris, omnia bono statu esse videbantur. Sed humanum genus neglexerat et indefensum reliquerat. Prometheus autem, ut etiam homines vitae capaces redderet, ignem Hephaesto et sollertiam Athenae furto subrepta hominibus dedit. Sed non haec quidem satis erant ad vitam sustinendam. Zeus, penes quem sapientia civilis erat, ne genus humanum funditus tolleretur, Hermae mandavit, ut pudoris et recti respectu omnes homines ornaret. Cum igitur omnes aequales sint in rebus ad vitae moderationem pertinentibus, nihil est, quin suam cuique sententiam de rebus civilibus dicere liceat. Haec sane fundamenta democratiae sunt. At tamen Protagoras quodam modo cum suis dictis leviter discrepans adfirmat (323c) virtutes illas civiles non naturaliter sed magno labore crescere, ex quo concludere licet, virtutes doceri posse. Exempli gratia, scelera non ulciscendi sed erudiendi causa puniri debeant (324b). In extrema oratione Protagoras respondere conatur, cur Pericli non contigerit suos filios ita erudire, ut virtute patri suo adaequarent: Perilum et Xanthippum, quamvis patre inferiores sint, tamen virtute multos alios superare.

Socrates, quamquam se Protagorae argumentatione contentum esse dicit, adhuc de virtute scire vult, utrum una et individua sit, an ex distinctis partibus constet, quarum quaeque suas proprietates operasque habeat, sicut oculi et aures in facie. Quam translationem a facie Protagoras adprobat: fortitudinem (330b ἀνδρεία), sapientiam, iustitiam distinctas quidem esse sed artiore complexu inter se contineri; at contra constat hominem fortem sed iniustum esse posse, aut iustum sed non sapientem (329d-330a). Denique Protagoras, quem Socrates in contortulum significationum et differentiarum turbinem inducit, temporis nanciscendi causa cogitur ad tumorem rhetoricum decurrere (330a-334c). Quo fit, ut Socrates exardescat minatus se colloquium statim relicturum. Re difficili loco redacta Callias, Alcibiades, Prodicus, Hippias reconciliatores exsistunt. Nunc Socrates partium commutationem proponit: quaerat Protagoras, respondeat Socrates. Ille invitus propositum accipit. (334c-338c)

Deinde Protagoras carmen Simonidis Coi interpretari incipit.[3] Censet enim inter se contraria hoc carmine contineri. Socrates autem aliter sentit. Itaque prolixae et copiosae operam dat interpretationi, cui non desunt sales et facetiae[4] neque argumenta philosophica quae magni momenti sunt, sicut haec:

Hoc loco Socrates virtutem doceri posse non iam negat.

In ultima parte (quam perorationem nuncupavimus, 348e-362a) Protagoras et Socrates se invicem patientius ferentes sermonem faciunt. Denuo ad virtutem reditur, utrum — ut voluit Socrates — sapientia (σοφία), temperantia (σωφροσύνη), fortitudo (ἀνδρεία), iustitia (δικαιοσύνη), pietas (ὁσιότης) nihil sint nisi quinque nomina eiusdem rei et substantiae (349b), an — ut voluit Protagoras — an sua cuique nomini vis et potentia distincta subsit. Addit tamen Protagoras: ex his virtutibus quattuor admodum similes esse, fortitudinem autem sui generis (349d; 359a). In hac sermonis parte Socrates et Protagoras aequis viribus inter se contendere videntur. Denique Socrates Protagoram de scientia (ἐπιστήμη) interrogat, an plurimorum more cogitet scientiam non satis valere actus hominum moderari (352c). Deinde Socrates paene sophistarum more loqui, ne dicamus contionari, incipit potius audientibus quam Protagorae, qui primo Socrati subcinit, quoad non iam argumentationem sophisticam adprobare potest. Nihilo minus, sermo virorum consensu paene inopinato terminatur: Nunc enim Socrates, qui primum, num virtus doceri posset, dubitaverat, in hanc adductus est opinionem, virtutem, quippe quae in scientia sit, doceri posse. Protagoras autem iam intellexerat non omnes virtutes doceri posse.

Editiones et translationes[recensere | fontem recensere]

  • Platonis opera. Ed. John Burnet, Vol. 3: Tetralogias V–VII continens, 2. Ed., Oxoniae 1909 (ed. critica)
  • Platon: Protagoras, cum praefatione, translatione, commentariis Bernd Manuwald, Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2006, ISBN 3-525-30605-9. (Graece - Theodisce)
  • Plato: Protagoras. Ed. Nicholas Denyer, Cambridge University Press, Cantabrigiae 2008, ISBN 978-0-521-54969-1 (Graece - Anglice).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Morrison (1941: 2-3); Nails (2002: 233-234).
  2. Socrates hic verborum lusu uti videtur, nam καλός adiectivum Graecum et 'pulchrum' et 'bonum' significat.
  3. PMG 542. Nova restitutio huius carminis apud Beresford (2008).
  4. Sicut cum persuadere conatur Cretes et Lacedaemones omnium peritissimos esse philosophiae et eloquentiae, quamquam hanc rem quam optime alios celare possint. (342a-d)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beresford, Adam (2008). Nobody's perfect: a new text and interpretation of Simonides PMG 542. Classical Philology 103: 237-256.
  • Morrison, J.S. (1941). The place of Protagoras in Athenian public life (460-415 B.C.). Classical Quarterly 35: 1-16.
  • Nails, Debra (2002). The People of Plato. A Prosopography of Plato and Other Socratics. Indianapolis: Hackett.
  • Seeck, Gustav Adolf (1997). Nicht-Denkfehler und natürliche Sprache bei Platon. München: C.H.Beck. ISBN 3-406-42393-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]