Pronuntiatus Ecclesiasticus
E Vicipaedia
Linguam Latinam hodie binis modis principaliter homines pronuntiant: aut Pronuntiatu Ecclesiastico aut Pronuntiatu Academico; nonnumquam et Pronuntiatu Solemni. Pronuntiatu Ecclesiastico tamquam officiali Ecclesia Catholica utitur.
Index |
[recensere] Historia
Pronuntiatus Ecclesiasticus est traditio viva et oralis Latinae linguae quae ab antiquis temporibus ab Ecclesia Catholica culta post multas mutationes quas per saecula tulit usque ad nostros dies asservatur. Ergo lingua Latina ecclesiastica nuntiata eiusdem generis fere ostendit varietates atque Linguae Romanicae aliaeque populares.
Qua de causa pronuntiatus ecclesiasticus per diversas nationes diversus erat usque ad initium XX saeculi. Pio autem X[1] regnante, pronuntiatus Romanus Ecclesiae officialis factus est.
Litterae vulgo habent eundem pronuntiatum quocumque loco verbi legantur. Alii, tamen, formant binos, ubi duae litterae unitae unum faciunt sonum. Pronuntiatus plerumque sequitur normam linguarum popularium.
[recensere] Regulae Pronuntiandi[2]
Nisi nominatae, litterae propriis communis ipsius pronuntiationis leguntur.
[recensere] Vocales
- i pronuntiatur [i] (vel [j] cum in diphthongis)
- u pronuntiatur [u] (vel [v] cum tamquam consonantem utatur et [w] cum in diphthongis)
[recensere] Diphthongi
- ae pronuntiatur [e]
- oe pronuntiatur [e]
Caeteri diptongi tamquam scribuntur pronuntiantur.
[recensere] Consonantes
- c pronuntiatur [k], exceptione facta ante e, i, y, ae et oe. In his casibus [tʃ] pronuntiatur: Caesar → ['tʃe.sar]
- g pronuntiatur [g], exceptione facta ante e, i, y, ae et oe. In his casibus [dʒ] pronuntiatur: regina → [re.'dʒi.na]
- gn pronuntiatur [ɲ]: agnus → ['a.ɲus]
- h in verbis mihi et nihil littera ut [k] pronuntiatur, in ceteris verbis numquam pronuntiatur[3], exceptione facta ph (v. deorsum)[4].
- j adhiberi potest in Latinitate ecclesiastica pro sono [j]. Si non adhibetur, symbolum i ambos potest significare, secundum contextum.
- ph transcriptio litterae grecae φ est, et [f] pronuntiatur
- qu pronuntiatur [kw]
- s pronuntiatur [s] vel [z] si inter vocales
- ti ante vocalem pronuntiatur [tsi]: pronuntiatio → [pro.nun.tsi.'a.tsi.o], exceptione facta si post s vel t vel x, [ti] pronuntiatur: questio → ['kwes.ti.o]
- x pronuntiatur ks
- z pronuntiatur dz
[recensere] Nexus Externi
- Elementa Literaria et Musicalia Liturgiae (Hispanice), quae ipsas regulas docet.
[recensere] Notae
- ↑ Motu Proprio de musica sacra datum Romae, 22 Novembris 1903, quod legi potest hinc, ubi et littera Pii XI legi potest haec confirmans.
- ↑ In hac pars, Abecedarium Phoneticum Internationale ad describendam pronuntiationem utatur.
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Liber Usualis.
- ↑ ch et th transcriptiones graecis litteris χ et θ sunt, sed [k] et [t] pronuntiari possunt.

