Procopius Rasus

E Vicipaedia
Imago Procopii saeculi XVII.

Procopius Rasus (Bohemice Prokop Holý), sive etiam Procopius Magnus (mortuus die 30 Maii 1434), natione Bohemus, fuit presbyter Hussiticus et caput sectae Taberiensium[1] et dux exercitus eorum in Bello Hussitico. Occisus est in pugna apud commune Lipany Bohemiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Monachus pristinus calvus nominatus est. Hussiticus dux cum avunculo negotiatore Pragensi itinera fecit usque ad Ierusalem. Postquam rebelliones Hussiticae ortae sunt sub vexilla Ioannis Ziscae iit. Cuius in exercitu mox promotus est; quo mortuo ipse dux fanaticorum Taboritorum creatus est. Cum ipse arma non sumeret, anno 1425 Saxonis oppidum Duchcov diripuit, et die 16 Iunii 1426 apud Usk super Albium? Germanos vicit. Tunc ei subvenerunt Pragenses. Mense Novembri 1426, Adalbertum, ducem Austriacum, apud Lundenburgum punitus est. Vere anni 1427, Austriacos usque Danuvium pulsit.

Victis Germanis, apud Tachoviam factionem Hussiticam temperatam comminuit, et Pragam expugnavit. Procopio instigante annis inter 1428 et 1430, Hussitae in Hungariam, Silesiam, Saxoniam, Franconiam, Lusaciam, et Misniam pergebat. Cum anno 1431 treugae? colloquium ad irritum ductum esset, Germanos apud Domažlice die 14 Augusti\ cecidit. Inde usque Francofurtum ad Oderam pervenit. Procopius, cum Calixtini temperati anno 1433 compactatis Pragensibus annuissent, in eos profectus est. Mox ipse ad Lipan apud Český Brod? mortem occubuit mense Maio 1434.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie

Notae[recensere | fontem recensere]