Pristis (genus)
Vide etiam paginam discretivam: Pristis
| Pristis (genus) | |
|---|---|
| Pristis pectinata | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Phylum: | Chordata |
| Classis: | Chondrichthyes |
| Subclassis: | Elasmobranchii |
| Superordo: | Batoidea |
| Ordo: | Pristiformes |
| Familia: | Pristidae |
Pristis est piscis marinus, selachis similis, familiae Pristidarum, cum Batoideis in superordine descriptus. Pristibus sunt rostrum serratum, ideo et secundum linguam Graecam πρiστός 'serratus' dicuntur.
Praeterea sunt alii pisces quidam ex ordine Pristiformibus, pristibus valde similes sed non cognati. Cunctae species valde rarae sunt, ideo est interdicta venatio.
Pristes rostro eorum possunt indagare pulsum cardium minorum animalium (ut cancri & sim.) sub fundo maris latentium. Eo quoque utuntur ad eos effodentes. Praedam praeternatantem et rostro ferire possunt, quamquam ex more segne se gerunt. Rostrum scilicet et ad defensionem inservitur.
Serratura rostri dentibus veris valde similis, sed e squamis constat: squamae et dentes sicut et apud selachos serratae et asperae.
Pristes carent vesicis natatoriis (cui et nomen "nectocystis" est), loco eo habent iecur oleo repletum, ita ut aqua sursum ferri possunt. Ossatura quoque carent, firmamentum corporis eorum cartilago enim est.
Oculi non acri sunt quia aquam turbidam inhabitant. Noctu venantur; die tamen dormiunt.
Pristes in aqua salsa (marina) et subsalsa (in ore fluminum) vivere possunt, et ex aqua una in alteram versari solent.
Feminae non ova sed pullos pariunt, rostrum pullorum usque ad partus tempus putamine mollo involutum.
Vide etiam [recensere]
- Selachimorpha (et disputationem huius paginae)