Priscillianismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Priscillianismus est dogma Christianum quod in Hispania Romana saeculo quarto sub Priscilliano ortum est, ex dogmatibus Gnosticis et Manichaeis a Marco quodam Aegyptico Memphide docenti edoctis; postea haeresis ab ecclesia fere communi Christiana habitum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sulpicius Severus mentionem Priscillianismi facit. Ei primi, qui dogmata istius Marci adhaererent, fuerant quaedam mulier, Agape vocata, et rhetoricus Helpidius. A duobus quibus est introductus Priscillianus ipse, qui a Sulpicio vocatur "familia nobilis, praedives opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus" (Chronica 2.46).

Ingeniis eius et statu dux gregis factus est, ardens apostolus novorum dogmatum. Expertus orationis faciendae et firme asceticus magnam multitudinem ad se attraxit. Inter eos qui ad eum venerunt fuerunt duo episcopi, Instantius et Salvianus. Omnes qui huic fidei novae credebant, in societatem cum foedibus se instruxerunt, tam velociter ut Hyginus, episcopus Cordubiensis, rem cognosceret, qui deinde metum expressit dicens Hydatio, episcopo Meridano; quo illo et Ithacio Ossanobano urgentibus synodum conventum est ad Caesaraugustam anno 380. Et Hispianienses et Aquitani episcopi adfuerunt. Sed autem Priscilliani, quamquam invocati sunt, recusaverunt accedere. Itaque synodum sententiam excommunicationis in quattuor duces—Instantium, Salvianum, Helpidium, Priscillianum—pronuntiavit.

Damnatio[recensere | fontem recensere]

Divisiones in Christianitate surgerunt ob hanc doctrinam, usque Papam Innocentius I "regula fidei contra omnes hereses, maxime contra Priscillianistas" iussit anno 404. Damnata est a Concilio Toletano Primo (400) et a Concilio Bracaraugustano (563).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!