Prima dynastia Babylonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Charta Mesopotamiae cum territoria sub potestate Babyloniorum Primae dynastiae.

Prima dynastia Babylonia vel Imperium Palaeobabylonium fuit civitas sui iuris Aetatis Aeneae in Mesopotamia antiqua, capite Babylone, quae primo suscepit regnum anno 1894 a.C.n., sed floruit inter annos 17631595 a.C.n. (chronologia media), cum Hammurabi regna Amorrea cepit.

Usque ad annum 1894 a.C.n., Babylon erat provincia in dicione Ur III, sed tum Sumu-abum imperium accepit. Lente, Babylonia cepit urbes-civitates vicinas, inter quas Kish, Sippar, Marad. Sumu-la-el etiam foedera amicitiae fecit cum Orchoe. Hammurabi rege facto, mox cepit urbes Amorreas potentissimas (Larsa et Eshunna), et Babylonia fuit maxima civitas in Mesopotamia sita. Nihilominus, post regnum Hammurabi, reges Babyloniae debiliores erant, et tandem anno 1595 a.C.n. Hetthaei, Mursil duce, ex Anatolia in Mesopotamiam intraverunt et Babylon ceperunt. Mox Cassitae in Babyloniam intraverunt, et regnum sustulerunt.

Reges Babyloniae primae dynastiae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Regna Amorrea
Aetas Aenea Medii Orientis
(1894)-1763-1595 a.C.n.
chronologia media
Successor:
Cassitae


archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!