Portulaca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Portulaca
Portulaca oleracea
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Caryophyllales
Familia: Portulacaceae
Genus: Portulaca
Binomen
Portulaca oleracea
L.

Portulāca (-ae, f.) est edulium plantarum florentium genus familiae Portulacacearum, in India et Asia Meridiana endemicum, alibi et ab horticultoribus et a se ipsa satum; sed in multis regionibus, praecipue in Civitatibus Foederatis Americae, a cultoribus ut mala herba eruncatur.[1] Inter omnia holera, maximam copiam habet acidorum omega-3.[2]

Alia nomina[recensere | fontem recensere]

Portulaca miro numero appellationum praestat.

Ipsum nomen portulaca multas variationes habet, e.g. porcācla (unde Italicum procacchia, Francogallicum porchaille), porclāca (Neapolitane porchiacca), porcilāca seu porcillāca (unde Italicum porcellana), portācula, et porcāstrum. Nomina ex porco incipientia congruunt cum nomine Graeco quod est χοιροβοτάνη.

Nomen Graecum similiter variabile scriptum est, vel ἀνδράχλη vel ἀνδράχνη, quae Latine sonant andrachlē, andrachnē, et ex his etiam forma Latina andrāgō -inis f. Neograece etiam dicitur αντραχλίδα (andrachlis), σκλιμίτσα (sclimitsa), τρευλό (treulum), et γλυστιρίδα (glystris).

Alia nomina sunt albūcium (sed id saepius pro asphodelo), amarantus (saepius pro herba Amarantus caudatus), ēlecebra. Secundum Marcellum Empiricum Burdigalensem, etiam alium Gallicum dicta est.[3]

Nomen arcanum herbae a "Prophetis" datum est haema Areōs, id est "sanguis Martis."[4]

Nomen Francogallicum pourpier de pulli pede provenit, sed Latinitate saltem classica haec appellatio aliam plantam significasse videtur[5]

Usus antiquus[recensere | fontem recensere]

Aramaice dicitur פַּרְפְּחִינָא (Syriacis litteris ܦܪܦܚܝܢܐ) parppǝḥīnåˀ[6] In scriptis Rabbinicis invenimus etiam רְגִילָה rǝghīlåh,[7] et חֲלַגְלוֹג ḥălaghlōgh.

Portulacae flos.

Lingua Coptica ⲙⲉϩⲙⲟⲩϩⲉ mehmuhe dicitur, quod videtur repraesentare nomen hieroglyphicum mḫmḫ.t.[8] In scriptis Copticis portulaca usum habet in rebus medicis. In litteris Hieroglyphicis mentionem portulacae invenimus in primo versu carminis erotici:

G20 xA A G20 xA A W
t
M2 Z3
G20 xA A T14 T14 F51
k
A1 ib
Z1

Translitteratio

Mḫmḫ.wt [ỉm=f]: mḫɜ n=k ỉb

Lingua Latina

Portulacae [ibi (sunt)]: penditur[9] tibi cor (meum)."
P.Harris 500, Recto 7.3, Carmen 17: "Primum Carmen Cordi Gratum"
– convertit Iustinus
Portulaca?
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
z
n
nw nw
nw
pt
M2
Translitteratio snw

Fieri potest ut nomen Aegyptium herbae repentis snw sive sny.t etiam portulacae habet vim. Nam in Demotica Papyro Louvre 3229 3.27 super nomen snw scribitur glossa Graeca "...]ΡΟΧΛΟΥ" quae fortasse finem verbi andrachlae (licet perperam scriptum) nobis praestat.[10] Alii, immo complures demotistae, quod nomen cum signo Aegyptio pro caelo (p.t) continet, legunt snwp.t, quod credunt "sinape" phonetice repraesentare. At nomen hieroglyphicum idem signum continere solet, quod omnes credunt ibi determinativum esse neque phoneticum.[11]

Romani sciebant portulacam in aceto et sale ad diuturnum usum conservare, quod usque ad hunc diem nonnumquam fit. Columella praecepta dat:

Portulaca et battis quemadmodum serventur: Sunt etiam quaedam herbae, quas adpropinquante vindemia condire possis, ut portulacam et holus cordum, quod quidam sativam battim vocant. Hae herbae diligenter purgantur et sub umbra expanduntur, deinde, quarto die, sal in fundis fideliarum substernitur et separatim unaquaeque earum componitur acetoque infuso iterum sal superponitur; nam his herbis muria non convenit.
– Columella, De Re Rustica 12.13.2

Proverbia[recensere | fontem recensere]

Inter Graecos nostrae aetatis traditur portulaca volubilitatem, velocitatemque elocutionis homini conferre, qua de causa si quis nimis cito garrit, Graeci per iocum rogant "γλυστρίδα έφαγες;", nempe 'portulacam edisti?'

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pest Notes 2003.
  2. Simopoulos et Salem 1986; confer Simopoulos 2006.
  3. 20.39 "porcacla, hoc est alium Gallicum."
    • PGM 12.420: αἷμα Ἄρεως· ἀνδράχνη
    • Herbarius 104: A Graecis dicitur cappara, alii andrachne; profetae ema Areos; Daci lax; Itali portulaca, alii porcastrum, alii amarantos.
  4. Fortasse Caucalis grandiflora, André p. 194.
  5. Id nomen satis certum est nam in versione Syriaca Galeni De Simplicibus Medicinis libro, titulus capituli 43 (Περὶ ἀνδράχνης) est "ܐܢܕܪܟܢܐ ܕܐܝܬܢܗܘܢ ܦܪܦܚܝܢܐ", id est 'Andrachne, quae est parpḥīnåˀ.' Secundum Jastrow (s.v.), nomen de פרח pǝraḥ 'flore' deducitur.
  6. Cf. Arabicum رجلة riǰlah, Neohebraicum רְגֵלַת regélet, haec omnia a radice Semitica quod est RGL "pes." Syriace exstat etiam nomen herbae ܪܓܠ rǝghel, sed secundum Galenum Syriacum, id idem est ac ἀστράγαλος. Etiam ܪܓܠܘܢ reglōn.
  7. Scriptio hieroglyphica modo syllabico legi potest, ut sit ma=ḫa=ma=ḫa, appellationem priscam /maxˈmaːxvt/ (v hic significat vocalem cuius vim reconstruere non valemus), seriorem /maxˈmuːxǝ/. Difficultas autem inest quod dialecto Coptica Bohairica forma idem, nempe ⲙⲉϩⲙⲟⲩϩⲉ, invenitur ac Sahidica—exspectaremus autem *ⲙⲉϧⲙⲟⲩϧⲉ. Cf. etiam Diosc. 2.124:
    ἀνδράχνη ἀγρία· οἱ δὲ ἀείζων ἄγριον, οἱ δὲ τηλέφιον, Ῥωμαῖοι ἐλέκεβραμ, οἱ δὲ πορτούλακαμ, Ἄφροι μοιμμοίμ, Δάκοι λάξ, Αἰγύπτιοι μοχμουτίμ.
    Forma quae est mochmutim videtur esse ⲙⲉϩⲙⲟⲩϩⲉ cum quodam adiectivo. Forma Punica moemmoem fortasse ex eadem origine deducitur.
  8. Lusus verborum: mḫmḫ.wt "portulacae" et mḫɜ "penditur, libratur."
  9. Černý, p. 158.
  10. Exstat autem semel in inscriptione hieroglyphica Philensi herba snwp cum p aperte scripta: "smɜˁ wḏɜ.t m snwp" 'Iustifico Oculum (herbā) snwp.'

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Portulacam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Portulaca oleracea
  • Černý, J. (1976). Coptic etymological dictionary. Cambridge Eng. New York: Cambridge University Press. ISBN 052107228X
       
  • André, J. (1985). Les noms de plantes dans la Rome antique. Paris: Belles Lettres. ISBN 2251328564
       
  • Byrne, R., et J. H. McAndrews. 1985. Pre-Columbian puslane (Portulaca oleracea L.) in the New World. Nature 253:726-727.
  • Megaloudi, Francisca. 2006. Wild and Cultivated Vegetables, Herbs and Spices in Greek Antiquity. Environmental Archaeology 10:73-82.
  • Meyer-Lübke, W. Romanisches Etymologisches Wörterbuch
  • Pest Notes: "Pests in Landscapes and Gardens: Common Purslane" (University of California Agriculture and Natural Resources Publication 7461, October 2003).
  • Simopoulos, Artemis P., et N. Salem Jr. 1986. "Purslane: a terrestrial source of omega-3 fatty acids. New England Journal of Medicine 315:833.
  • Simopoulos, Artemis P. 2006. Omega-3 Fatty Acids and Antioxidants in Edible Wild Plants. Biological Research.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg