Porphyrius Tyrius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Averroes et Porphyrius disputant: imago saec. XIV ficta

Porphyrius Tyrius (Graece Πορφύριος, sed nomine primordiali Malchus Μάλχος; natus anno fere 234 Tyri; Romae mortuus anno 305) fuit philosophus Neoplatonicus et clarus litteratus homo. Egregie educatione fecundidateque animi et magno numero operum conspicuus erat. Imprimis scripsit de rebus philologicis religiosisque, sed autem tractavit astronomiam, astrologiam et musicologiam.

Imprimis Porphyrius commentationi operum Platoni et Aristotelis operam dedit. Etsi aliter ac Plotinus, qui Neoplatonicam disciplinam condiderat, Organon, scripta logica Aristotelis, reprehendit, sed interpretationi suae Platonismi inseruit. Quod praecepta Platonis et Aristotelis inter se reconciliavit philosophiae posterioris aetatis magni momenti fuit. Opus eius nominis (Isagoge) legenti philosophiam Aristotelis dilucide introduxit moxque ubique ad Aristoteli praecepta explicanda adhibebatur.

Porphyrii imago saec. fere XVIII ficta

Porphyrius praeterea notus est quod Christianismum repudiavit seque inhevit in Biblias. Scripsit tractatum nominis Adversus Christianos, quo non solum more philosophico praecepta Christianismi recusavit sed etiam cogitationes historicas et philologicas ad ea refellenda adhibuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Solum minor pars operum sui, quorum numerus plus quam sexaginta sunt, conservatus est.

  • Isagoge
  • Contra Christianos (opus deperditum)
  • Historia philosophiae (Φιλόσοφος ἱστορία), in qua solum biographia Pythagorae (Πυθαγόρου βίος) exstat.
  • Vita Plotini (Πέρι Πλωτίνου βίου καὶ τῆς τάξεως τῶν βιβλίων αὐτοῦ)
  • quaterni libres De Abstinentia (Πέρι ἀποχής ἐμπσύχων)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berchman, Robert M. 2005. Porphyry: Against the Christians. Studia cum Fragmentis Operis Contra Christianos. Lugduni Batavorum
  • Sodano, Angelo Raffaele. 1993. Porfirio: Vangelo di un pagano. Mediolani. ISBN 88-18-20023-2


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!