Pontificium Collegium Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pontificium Collegium Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis est institutum pro seminaristarum sacerdotumque formatione, ut in Civitatum Foederatarum Americae dioecesibus postea ministrent, conditum. Collegii gubernatio ad Congregationem de Institutione Catholica pertinet, etsi pluribus in rebus est Conferentiae Episcoporum Civitatum Foederatarum Americae delegata.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 8 Decembris 1859 a papa Pio IX conditum est et ei primitus domus vulgo Casa Santa Maria appellata data est in media Urbe sita. Rector primus Gulielmus Georgius McCloskey fuit. Statum pontificium anno 1884 percepit. Post Bellum Orbis Terrarum II multitudinem seminaristarum capere iam non poterat, qua de causa novum aedificium in monte Ianiculo anno 1952 ad eos excipiendos exstructum est. Postilla Casa Santa Maria domicilium sacerdotum altioribus studiis addictorum facta est.

Rectorum catalogus[recensere | fontem recensere]

  1. Gulielmus McCloskey (1860–1868)
  2. Franciscus Chatard (1868–1878)
  3. Ludovicus Hostelot (1878–1884)
  4. Dionysius O'Connell (1885–1895)
  5. Gulielmus O'Connell (1895–1901)
  6. Thomas Kennedy (1901–1917)
  7. Carolus O'Hern (1917–1925)
  8. Eugenius Burke (1925–1935)
  9. Radolphus Hayes (1935–1944)
  10. Martinus O'Connor (1946–1964)
  11. Franciscus Reh (1964–1968)
  12. Iacobus Hickey (1969–1974)
  13. Haroldus Darcy (1974–1979)
  14. Carolus Murphy (1979–1984)
  15. Laurentius Purcell (1984–1990)
  16. Edwinus O'Brien (1990–1994)
  17. Timotheus Dolan (1994–2001)
  18. Kevin McCoy (2001–2005)
  19. Jacobus Checchio (2005–praesens)