Pons Herae
Pons Herae[1] (alia nomina: Pons Erae[2] etiam Pons ad Heram; olim fortasse Valvata[3]) (Italiane: Pontedera) est Urbs Italiae et municipium, circiter 28 350 incolarum, in Provincia Pisana et in Tuscia regione situm. Urbis incolae Heraepontici[4] vel Heraepontani[5] appellantur.
Insigne[recensere]
Nomina[recensere]
Nomina urbis fuerunt: Pons Herae vel Pons Erae; etiam Pons ad Heram, Pons ad Eram[6], ac Pons de Hera; olim fortasse Valvata.
Geographia physica[recensere]
Pons Herae infra Valle Arni et Valle Herae iacet, in interiore provincia Pisana. Altitudo urbis 14 m. supra mare est. Flumen Hera infra urbem interfluit; confluit in Arno flumine, quod ad septemtrionem urbe fluit. Fines municipales Canale Decumulatore, Juxiana ac Rolio, rivo tributario Herae, transeuntur. Habet parvum lacum prope Pietroconti, dicitur Braccini lacus.
Finis municipalis 43 chiliometra quadrata patet, tota plana excepta pars ab oriente, debita fractiones Mons de Castello (maximum 132 m supra mare), Tregiaria (maximum 120 m supra mare) et Rotta (maximum 45 m supra mare), quae solum aliquam colles habent. Haec loca sunt de Collibus Pisanis sic dicti. Haec collensis regio extenditur fere mille hectares et area cum infimis spissitudine in municipio est.
Clima[recensere]
Media annua temperatura 14,80° Celsius est. Circa comparatur ad alia loca, Pons Herae plus praecipitationes atmosphaericas dolet cum assiduis aeris humidi sublato proximo Pisano monte causatur. Loca sub-humida sunt, cum aestatibus de genere climatico mediterraneo.
Litteratura[recensere]
Quotannis Certamen in Ponticulo Herae, linguae Latinae concursus inter discipulos Tusciae Regionis, mense Maio habetur.
Historia[recensere]
Area finis municipalis heraepontici habitata Palaeolithicum, hoc confirmatur recente inventione siti antiqui habitati, in loco quod dicitur "Cava Erta". Opportuna fuit positura in propinquo ostio Herae ac Cassinae fluminaium, quae antique influebant in stagnum ingentem vel lacunarem sinum quod Colles Pisanas tetigit. Praesentia antiquae sedei in aetate Neolithica comprobatur cum investigationibus ac inventionibus; haec permansit per tres saecula saltem (inter 5.350 et 5.000 annos) in area sicca prope silvam planitialem et secundum paleo-alveum fluminis quod fortasse fuit antiquus cursus Herae vel Rotinae.
Quamvis veteris oppidi forma castrorum romanorum propria sit, nec sunt indicia documentaria illius aetatis in finibus, neque signa prius rerum etruscarum inventa sunt. In fractione Agelli Laveriani imperialis aetatis loci inventi, qui Saeculo Tertio p.C.n relicti sunt probabiliter ob formationem Laveriana paludis. Nuper relicta villae romanae inventa, in loco Scoffia dicto prope veterum Pontem ad Naviculam, forsitan domus rusticae augustaeae aetatis.
Urbs habet nomen a ponte quam fecit ad ostium Herae rivi in Arnum Upezzinga gens, ubi etiam burgus non erat. Upezzinghi pontem circiter anno 1099 aedificaverunt, itaque pons antiquior quam vicus est. Fuit autem iam tempore burgus, hodie extinctus, cui nomen Travalda (vel Terra Walda), dum vestigia prima anno 1163 in indice castrorum Pisanorum adfuerunt. Igitur Pons Herae conditus est vicus mediaevalis. Ponatur autem in illo tempore nondum moenia instructa sunt; praesentia earum tantum primo dimidio saeculo XIII testatur. Eodem anno 1183 habemus aliquas nuntias documentarias circa ecclesiam Sancti Martini, quae sub Vici Vitri Plebi dicione erat. Anno 1172 exercitus pisanus acies Christiani Moguntiacensis repulsit atque sociorum eius (Lucenses, Saenenses, Pistorienses ac Guidi Tusciae Comiti Palatini); hic primus proelium in Pontis Herae fuit.
Proxima saecula successerunt pugnae multae inter Pisas ac Florentiam, cum exito vario, quae Pontem Herae in ditionem unius alterius civitatis duxerunt. Saepe castrum deletum est: prima ruina anno 1256, propter voluntatem Florentiae atque Lucae, victrices contra Pisas; postrema anno 1554. Praecipuum ac clarissimus proelium in 1369: pugnatum inter exercitum Florentinorum ac mercenarias copias Bernabi Vicecomitis, dominus mediolanensis, quorum Ioannes Acutus celeberrimus dux fuit, pro florentina parte, sed victus est.
Tempus bellicum cessatum, Renascentia adveniente, Pons Herae magis proprie Communis mercaturalis ac nundinarii particularia assumpsit ac auctoritaem magnoducalem impetravit ut haberit nundinum annuum prius ac mercatum hebdomadalem posterius. Postquam autem dicio cassinensis diu, anno 1565 castellum heraeponticum iurisdictionem suam accepit, quae Sacciponticibus, Camolianensibus, Vicovitrensibus , Agellensibus, Montecastellensibus ac Putealis finibus extensa est. Anno 1637 Ferdinandus II Medices Magnus Dux Tusciae, Marchionatus Pontis Sacci ac Camoliani condidit, cum sedes ac domus pro Legato Feudali, et Potestatem Heraeponticam (vulgo Podesteria) super communem sacciponticum abrogavit.
Anno 1924 Pontis Herae Societas Piaggio a Rinaldo Piaggio condita est. Die 23 Aprilis anno 1946 doctor machinarius Corradinus D'Ascanio Pontis Herae creavit celeberrimam birotulam automatariam Vespam.
Die 30 Maii anno 1930 Pons Herae Urbs cum regis decreto edicta est.
In Bello Orbis Terrarum Secundo Pons Herae delenda fuit in parte magna aero-bombardátionibus propter praesentiam officinarum fabricarumque Piaggio industriae mechanicae. Finis belli ac conversionis in Birotarum automatariarum fabrica causa, Piaggio, et cum ipsa Pons Herae, active participaverunt Italiano Oeconomico Miraculo annorum ’60 XX Saeculo .
Die 4 Novembris 1966, urbs a fluminibus Arno Heraque, incitatibus pluviis, magnum damnum accepit.
Hodie Pons Herae centrum praeclarum est propter industriam mercaturamque; urbs magnum incrementum habet in aedilítia.
Aedificia egregia[recensere]
- Neapolionicus Pons,
- Sanctuarium Sanctissimi Crucifixi,
- Palatium Praetorius,
- Domus Crastan,
- Museum Piaggio "Ioannes Albertus Agnelli",
- Murus Pontis Herae vel Murus Baj, artis opera celeberrima scultoris Henricus Baj est.
- Theatrum Hera.
Ecclesiae[recensere]
Ecclesiae urbanae[recensere]
- Ecclesia Praepositura S.S. Jacobi et Philippi (Duomo) - Paroecia,
- Ecclesia Sancti Iosephi Forispontem - Paroecia,
- Ecclesia Sacri Cordis Iesu - Paroecia,
- Sanctuarium Sanctissimi Crucifixi vel (vulgo Chiesa Vecchia),
- Ecclesia Venerabils Archiconfraternitae Misericordiae,
- Ecclesia Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum,
Ecclesiae suburbanae[recensere]
- Ecclesia Beatae Mariae Virginis Braccini vel Ecclesia Beatae Virginis Mariae Tussis, Borra - Travalda,
- Ecclesia Sanctae Luciae Pedisciani, Pediscianum,
- Ecclesia Beatae Mariae Virginis Matris Ecclesiae, Pagus Romitus,
- Ecclesia Sanctae Luciae Virginis et Martyris, Mons de Castello,
- Ecclesia Sancti Matthaei, Rotta,
- Ecclesiola Capecchi, Rotta,
- Ecclesia Sanctorum Laurentii ac Bartholomaei, Tregiaria,
- Ecclesiola Beatae Mariae Virginis Ripariae, Tregiaria,
- Ecclesiola Beatae Mariae Virginis Malloggi, (vulgo Chiesino),
Ecclesiae extinctae vel derutae[recensere]
- Sacellum derutum Sancti Iosephi ad pontem,
- Ecclesia Sancti Martini,
- Ecclesia Sancti Sebastiani Forispontem,
- Plebs Sanctae Mariae Ducentae, deinde Plebs Sanctae Mariae ac Sancti Ioanni Baptistae ad Planum,
Pontes ac Cuniculi subterranei[recensere]
- Neapolionicus Pons,
- Viae Tuscae Romandiolae Pons,
- Ponticulus Herae,
- Pons ad Canalem Decumulatorem,
- Ferriviarius Pons ad Heram,
- Pons ad Naviculam,
- Novus Pons ad Naviculam,
- Arni Pons ad Cataractas Canalis Decumulatoris,
- Tertius Pons ad Heram,
- FI-PI-LI Pons.
- Cuniculus Pagi Romiti (FI-PI-LI).
Regiones suburbanae[recensere]
- Regio Centrum,
- Regio Bellaria,
- Regio Extra Pontem vel Sanctus Sebastianus Forispontem deinde Regio Transhera (Oltrera),
- Regiones Villicolae (Villaggi).
Vici et loci in Municipio Heraepontico[recensere]
- Agellum Laveriani (olim Agellum Sancti Sabini),
- Fabri Tregiariae,
- Mons de Castello[7] et Mons Castelli[7],
- Pagus Pardossi,
- Pescianum[7] et Pediscianum[7],
- Petrus Comiti,
- Pagus Romitus,
- Rotta[7],
- Borra - Travalda vel Borra - Beata Virgo Maria Braccini,
- Tregiaria[7].
Vici vel loci extincti[recensere]
- Travalda vel Terra Walda ac Ducenta, deinde Ad Planum (hodie in loco La Borra - Madonna dei Braccini),
- Valvata,
Praeclari cives[recensere]
Ponte Herae olim vixerunt aut nati sunt et vixerunt vel hodie vivunt multi praeclari homines atque multae praeclarae mulieres, inter quos:
Nati[recensere]
- Andreas Pisanus sculptor insignis, natus anno 1290-1295, mortuus Urbe Vetere anno 1348.
- Antonius Heraeponticus vel Antonius de Ponte ad Heram, bellator et dux militum
- Ioannes Gronchi, tertius Praeses Rei Publicae Italianae.
- Alexander Mazzinghi, pugil primarius mundi anno 1960.
- Richardus Fogli, cantor italicus.
Victi[recensere]
- Corradinus D'Ascanio, doctor machinárius vespae factor.
- Rinaldus Piaggio, doctor machinárius italicus, conditor Societatis Piaggio
Mortui[recensere]
Flumina[recensere]
- Arnus,
- Hera,
- Canalis Decumulator Arni seu Canalis Decumulator Arnonicus (Italiane: Canale Scolmatore),
- Juxiana (Italiane: Usciana),
- Mala Taliata rivus.
- Rolius rivus.
Municipia finitima[recensere]
- Capannulis,
- Cassina,
- Castrum Larii,
- Mons Tauparis,
- Palaria,
- Pons Sacci,
- Fanum Sanctae Mariae ad Montem,
- Vicus Vitrii.
Coniunctio communium[recensere]
Khombole - Senegalia
Furnus Archibaldus vel Fourchambault (Francogallice: Fourchambault) - Francia
Mons Maior Novus (Lusitanice: Montemor-o-Novo) - Lusitania
Serrara-Fontana (Italiane: Serrara Fontana) (NA) - Italia
Bibliographia[recensere]
- PALLINI Ulderigo Pons Herae Roma, Benincasa, 1973
- AA. VV., Pontedera. Storia, economia e società nella Valdera, Pisa, Pacini Editore, 1993.
- Roberto Cerri, Pontedera tra Ottocento e Novecento, in
- Giuseppe Menichetti, Immagini di una provincia: economia, società e vita quotidiana nel pisano tra l'Ottocento e il Novecento, Tirrenia, Edizioni del Cerro, 1993.
- Adriano Marsili et al., Una memoria per il futuro. Storia urbanistica della città di Pontedera, Pontedera, Bandecchi & Vivaldi, 1985.
- Paolo Morelli, Pontedera. Archeologia, Storia ed Arte, Pisa, Pacini Editore, 1994.
- Ulderico Pallini et al., La storia di Pontedera: Dalle origini ai giorni nostri, Pisa, Lischi, 1967.
- Arturo Petessi, Memorie storiche di Pontedera, Pontedera, Tipografia L'Ancora, 1907.
- Emanuel Repetti, Dizionario geografico, fisico, storico della Toscana contenente la descrizione di tutti i luoghi del Granducato, ducato di Lucca, Garfagnana e Lunigiana, Firenze, Tofani, 1833-1846.
- Piero Spagna, La Toscana dal Granducato alla Regione. Atlante delle variazioni amministrative territoriali dal 1790 al 1990, Venezia, Marsilio Editori, 1992.
Vide etiam[recensere]
- Tuscia,
- Provincia Pisana,
- Pisae,
- Vallis Herae,
- Piaggio,
- Vespa,
- Urbes Italiae,
- Appiani (Adplani vel Gens Adplana),
- Upezzinghi vel Gens Upezzinga.
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Pontem Herae spectant. |
Pinacotheca[recensere]
-
Monumentum Canuti in foro magno
-
Hera flumen et Neapolionicus Pons
Notae[recensere]
- ↑ Pallini Ulderigo PONS HERAE. Sintesi di storia toscana, Roma Benincasa 1973
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
- ↑ Antiqua Valvata si fuisset Pons Herae vel Cassina dubium est
- ↑ it.wikipedia.org/wiki/Pontedera
- ↑ it.wikipedia.org/wiki/Pontedera
- ↑ Italia Illustrata - Di Biondo Flavio
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 Emanuele Repetti, Dizionario geografico, fisico e storico della Toscana textus
