Polyptychon Camerinense

E Vicipaedia
Picturae maiores e polyptycho Camerinensi, a Carolo Crivelli anno circiter 1492 confectae (Academia Bellarum Artium Venetiis et Pinacotheca Brerae)
Paulus, Petrus, Virgo cum Iesu infante, Ansovinus, Hieronymus

Picturae Polyptychi Camerinensis, inter annos fere 1490 et 1492 a Carolo Crivelli pro ecclesia cathedrali Camerinensi confectae, hodie inter multas pinacothecas distribuuntur. Media tabula, Virginem cum Iesu infante monstrans, in pinacotheca Brerae Mediolani reperitur. Tabulae duae quae huius ad sinistram et ad dextram partem olim visae sunt et effigies sanctorum Pauli, Petri, Ansovini Camerinensis et Hieronymi praebent apud Academiam Bellarum Artium Venetiis ostentantur.

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!