Poetry (ephemeris)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Prima impressio, Octobre 1912.
Officina editorialis, aedificium recentius constructum.

Poetry, nomine Poetry: A Magazine of Verse rite conditum,[1] Sicagi Illinoesiae ex 1912 emissum, est unum ex maioribus poesis periodicis menstruis in mundo Anglico prolatis. Magazina, a Societate Fundata Poesis prolata hodieque a Donaldo Share edita, 30 000 fere subscriptores habet, et plus quam trecenta poemata per annum ex circa centum milibus submissionum profert.[2][3] Magazina effectum ex 2003 per legatum $200 millionum a Ruta Lilly donatum habuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Magazina anno 1912 ab Harrietta Monroe condita est, auctore quae tum operam Chicago Tribune ut criticus artium dabat, cum scriberet:

Ostium apertum erit propositum huius magazinae—id inveniat numquam magnus poeta quem petimus clausum aut semiclausum, contra eius ingenium amplum! Ad hoc consilium, editores sperant ut societates cum ulla classi vel schola singula implicantes defugere poterunt. Optimos imprimere volunt versus Anglicos qui hodie componuntur, ubi, a quo, vel secundum quandam artis doctrinam concipiatur neglegentes. Nec promittet magazina suas adnotationes editoriales in unam opinionum copiam definituras.[4]

Poetry, "primo decennio post conditum, facta est principale poesis modernae mundi Anglici instrumentum."[5] "The Love Song of J. Alfred Prufrock," primum T. S. Eliot poema professionaliter prolatum, in Poetry prolatum est, ab Ezra Pound, uno ex primis contributoribus et scriptore peregrino, commendatum. Magazina prima H. D., Roberti Frost, Langston Hughes, Ednae Sancti Vincentii Millay, et Mariannae Moore opera protulit. Praeterera, Gwendolyn Brooks, Iacobum Merrill, Ioannem Ashbery, multosque poetas alios invenit.[2]

Inter contributores notabiles fuerunt Gulielmus Butler Yeats, Rabindranath Tagore, Gulielmus Carolus Williams, Joyce Kilmer, Carolus Sandburg, Carlotta Wilder, Robertus Creeley,[6] Wallace Stevens,[7] Basil Bunting, Yone Noguchi, Carolus Rakosi, Dorothea Richardson, Petrus Viereck, Ludovicus Zukofsky, Carolus Reznikoff, E. E. Cummings, Franciscus O'Hara, Allen Ginsberg, Ernestus Hemingway, Iacobus Joyce, Geretrudis Stein, et Tennessee Williams.[8] Magazina fuit instrumentum maximi momenti in historia imagismi et obiectivismi, maiorum motuum poeticorum saeculi vicensimi.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Periodicum aliquando Poetry--Chicago a scriptoribus inscitis appellatur.
  2. 2.0 2.1 Dana Goodyear, "The Moneyed Muse: What can two hundred million dollars do for poetry?" The New Yorker, 19 Februarii et 26 Februarii 2007.
  3. Chsirtopher Borrelli, "Poetry magazine well-versed in criticism," Chicago Tribune, 10 Iunii 2011.
  4. Anglice: "The Open Door will be the policy of this magazine—may the great poet we are looking for never find it shut, or half-shut, against his ample genius! To this end the editors hope to keep free from entangling alliances with any single class or school. They desire to print the best English verse which is being written today, regardless of where, by whom, or under what theory of art it is written. Nor will the magazine promise to limit its editorial comments to one set of opinions."
  5. "Monroe, Harriet," in Merriam-Webster's Encyclopedia of Literature (Merriam-Webster, 1995), 773.
  6. Poemata numero 5 voluminis 112 (Augusto 1968, 331–336) prolata: "The Friends," "Place," "The Puritan Ethos," "America," "I'll Be Here," "Mr. Warner," "The Province," et "Names."
  7. Commentarium de poemate "Cy Est Pourtraicte, Madame Ste Ursule, et Les Unze Mille Vierges" locum ex epistula reiectionis Monroeana pro magazina citat.
  8. "Poetry Magazine Turns 100". Poetry Foundation. 2012 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Peter, ed. 1972. Imagist Poetry. Penguin.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]